24.03.2020 Views

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020 Ed. "Presa Bună", 2019, ISSN 2067-3302, 17x24 cm, 268 p., 15 lei

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020 Ed. "Presa Bună", 2019, ISSN 2067-3302, 17x24 cm, 268 p., 15 lei

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Praefatio

PREX EUCHARISTICA II

CP. Vere sanctus es, Domine, fons omnis

sanctitatis.

CC. Haec ergo dona, quesumus, Spiritus tui rore

sanctifica, ut nobis corpus X et sanguis fiant

Domini nostri Iesu Christi. Qui cum passioni

voluntarie traderetur, accepit panem et gratias

agens fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE

EX HOC OMNES:

HOC EST ENIM CORPUS MEUM,

QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est, acci piens

et calicem, iterum gratias agens dedit disci -

pulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:

HIC EST ENIM

CALIX SANGUINIS MEI

NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

QUI PRO VOBIS

ET PRO MULTIS

EFFUNDETUR

IN REMISSIONEM PECCATORUM.

HOC FACITE

IN MEAM COMMEMORATIONEM.

CP. Mysterium fidei:

O. Mortem tuam annuntiamus, Domine, et

tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

CC. Memores igitur mortis et resurrectionis

eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem

salutis offerimus, gratias agentes quia nos

dignos habuisti astare coram te et tibi mi -

nistrare. Et supplices deprecamur ut corporis

et sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto

congregemur in unum.

C1. Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto

orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una

cum papa nostro N. et episcopo nostro N. et

universo clero.

....................

Memento famuli tui (famulae tuae) N.,

quem (quam) (hodie) ad te ex hoc mundo

vocasti. Concede, ut, qui (quae) complan -

tatus (complantata) fuit similitudini mortis

Filii tui, simul fiat et resurrectionis ipsius.

....................

C2. Memento etiam fratrum nostrorum, qui

in spe resurrectionis dormierunt, om nium que

in tua miseratione defunctorum, et eos in

lumen vultus tui admitte. Omnium nostrum,

quaesumus, miserere, ut cum beata Dei gene -

trice Virgine Maria, beáto Ioseph, eius sponso,

beatis apostolis et om nibus sanctis, qui tibi a

saeculo placuerunt, aeternae vitae mereamur

esse consortes, et te laudemus et glori -

ficemus per Filium tuum Iesum Christum.

CP. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,

CC. est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate

Spiritus Sancti, omnis honor et gloria per

omnia saecula saeculorum.

O. Amen.

De la rãsãrit pânã la apus * 3-4/2020 263

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!