24.03.2020 Views

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020 Ed. "Presa Bună", 2019, ISSN 2067-3302, 17x24 cm, 268 p., 15 lei

De la răsărit până la apus, nr. 3-4/2020 Ed. "Presa Bună", 2019, ISSN 2067-3302, 17x24 cm, 268 p., 15 lei

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PREX EUCHARISTICA III

CP. Vere sanctus es, Domine, et merito te laudat

omnis a te condita creatura, quia per Filium

tuum, Dominum nostrum Iesum Christum,

Spiritus Sancti operante virtute vivificas et

sanctificas universa, et populum tibi congre -

gare non desinis, ut a solis ortu usque ad

occasum oblatio munda offeratur nomini tuo.

CC. Supplices ergo te, Domine, depreca mur,

ut haec munera, quae tibi sacranda detu limus,

eodem Spiritu sanctificare digneris, ut corpus X

et sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu

Christi, cuius mandato haec mysteria cele -

bramus. Ipse enim in qua nocte tradebatur

accepit panem et tibi gratias agens be ne dixit,

fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE

EX HOC OMNES:

HOC EST ENIM

CORPUS MEUM,

QUOD PRO VOBIS

TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est, acci piens

calicem, et tibi gratias agens benedixit, de -

ditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE

EX EO OMNES:

HIC EST ENIM

CALIX SANGUINIS MEI

NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,

QUI PRO VOBIS

ET PRO MULTIS

EFFUNDETUR

IN REMISSIONEM PECCATORUM.

HOC FACITE

IN MEAM COMMEMORATIONEM.

264

De la rãsãrit pânã la apus * 3-4/2020

CP. Mysterium fidei.

O. Mortem tuam annuntiamus, Domine, et

tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

CC. Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui

salutiferae passionis necnon mirabilis resur -

rectionis et ascensionis in caelum, sed et praesto -

lantes alterum eius adventum, offerimus tibi,

gratias referentes, hoc sacrificium vivum et

sanctum. Respice, quaesumus, in oblationem

Ecclesiae tuae et, agnoscens hostiam, cuius

voluisti immolatione placari, concede, ut qui

corpore et sanguine Filii tui reficimur, Spiritu

eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus

inveniamur in Christo.

C1. Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut

cum electis tuis hereditatem consequi valeamus,

inprimis cum beatissima Virgine, Dei Ge ne -

trice, Maria, cum beáto Ioseph, eius sponso,

cum beatis apostolis tuis et glo riosis marty -

ribus (cum sancto N.) et omnibus sanctis,

quorum intercessione perpetuo apud te confi -

dimus adiuvari.

C2. Haec hostia nostrae reconciliationis

proficiat, quaesumus, Domine, ad totius mundi

pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, pere -

grinantem in terra, in fide et caritate firmare

digneris cum famulo tuo papa nostro N. et

episcopo nostro N., cum episcopali ordine et

universo clero et omni populo acqui sitionis tuae.

.....................

Memento famuli tui (famulae tuae) N., quem

(quam) (hodie) ad te ex hoc mundo vocasti.

Concede, ut, qui (quae) complantatus (com -

plantata) fuit similitudini mortis Filii tui, simul

fiat et resurrectionis ipsius, quando mortuos

suscitabit in carne de terra et corpus humili -

tatis nostrae configurabit corpori claritatis suae.

.....................

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!