12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniret. Et ne qua forte nasceretur veniendicunctatio, tradit anulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur. At illamandatu fratris obsequens ­ hoc enim nomen sola sciebat ­ respecto etiam signo eius, quodofferebatur, naviter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinabat. Sed ubi fraudis extremae lapsadecipulo laqueos insidiarum accessit, tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiaestimulis efferata primum quidem nudam flagris ultime verberat, dehinc quod res erat, clamantemquodque frustra paelicatus indignatione bulliret fratrisque nomen saepius iterantem velut mentitamatque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissimae necavit.25. Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt variisque lamentationibus defletampuellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et qua minime par eratinlatam aequo quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furoreperfusus exin flagrantissimi febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur esse necessaria.Sed uxor, quam iam pridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notaeperfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat,eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsaautem emeret mortem mariti sui. Quo compecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilivesubtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores nominant, sed in eius vicem subditur aliaProserpinae sacra Saluti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et adfinibus aegroto medicuspoculum probe temperatum manu sua porrigebat.26. Sed audax illa mulier, ut simul et conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniamlucraretur, coram detento calice: "Non prius", inquit "medicorum optime, non prius carissimo mihimarito trades istam potionem quam de ea bonam partem hauseris ipse. Vnde enim scio an noxium ineam lateat venenum? Quae res utique te tam prudentem tamque doctum virum nequaquam offendet,si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam adfero pietatem."Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus excussusque toto consilio etob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsadaret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter. Quam quidem secutusadulescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transactonegotio medicus quam celerrime domum remeabat, salutifera potione pestem praecedentis venenifestinans extinguere. Nec <strong>eu</strong>m obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier unguelatius a se discere passa est ­ "priusquam" inquit "digesta potione medicinae proventus appareat" ­sed aegre precibus et ostentationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdumperniciem caenam totis visceribus furentem medullae penitus adtraxerant, multum denique sauciuset gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime. Vixque enarratis cunctis aduxorem mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisum violenterspectatissimus medicus effundit spiritum.27. Nec ille tamen iuvenis diutius vitam tenuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris paricasu mortis fuerat extinctus. Iamque eo sepulto, paucis interiectis diebus, quis feralia mortuislitantur obsequia, uxor medici pretium geminae mortis petens aderat. Sed mulier usquequaque suisimilis, fidei supprimens faciem, praetendes imaginem, blandicule respondit et omnia prolixeadcumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!