verberasti, sub qua specie mutari cupis? An tu solus ignoras praeter aurum argentumque nullum nospignus admittere?" "Meliora" inquam "ominare et potius responde an intra aedes erum tuumoffenderim." "Plane," inquit "sed quae causa quaestionis huius?" "Litteras ei a Corinthio Demeascriptas ad eum reddo." "Dum annuntio," inquit "hic ibidem me opperimino", et cum dicto rursumforibus oppessulatis intro capessit. Modico deinde regressa patefactis aedibus: "Rogat te" inquit.Intuli me eumque accumbentem exiguo admodum grabattulo et commodum cenare incipienteminvenio. Assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cuius monstratu: "En" inquit "hospitium.""Bene" ego, et ilico ei litteras Demeae trado. Quibus properiter lectis: "Amo" inquit "meumDemeam qui mihi tantum conciliavit hospitem".[23] Et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum adsistam iubet meque etiam nuncverecundia cunctantem adrepta lacinia detrahens: "Adside" inquit "istic. Nam prae metu latronumnulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet." Feci. Et sic: "Ego te" inquit"etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpeproditum et recte conicerem. Sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatemgurgustioli nostri ne spernas peto. Erit tibi adiacens [et] ecce illud cubiculum honestumreceptaculum. Fac libenter deverseris in nostro. Nam et maiorem domum dignatione tua feceris ettibi specimen gloriosum adrogaris, si contentus lare parvulo Thesei illius cognominis patris tuivirtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue", et vocata ancillula:"Photis" inquit "sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum ac simul expromptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera hoc eidem usui profer ociter et hospitem meumproduc ad proximas balneas; satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est."[24] His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis volensque me artius ei conciliare:"Nihil" inquam "rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneasfacile percontabimur. Plane, quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit,faenum atque ordeum acceptis istis nummulis tu, Photis, emito." His actis et rebus meis in illocubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forumcupidinis peto, inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centumnummis indicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientemcontinatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquantum multumtemporis amanter agnitum invadit, amplexusque ac comiter deosculatus: "Mi Luci," ait "sat pol diuest quod intervisimus te, at hercules exinde cum a Clytio magistro digressi sumus. Quae autem tibicausa peregrinationis huius?" "Crastino die scies," inquam. "Sed quid istud? Voti gaudeo. Nam etlixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video." "Annonam curamus" ait "etaedilem gerimus et siquid obsonare cupis utique commodabimus." Abnuebam, quippe qui iamcenae affatim piscatum prospexeramus. Sed enim Pythias visa sportula succussisque in aspectumplaniorem piscibus: "At has quisquilias quanti parasti?" "Vix" inquam "piscatori extorsimusaccipere viginti denarium."[25] Quo audito statim adrepta dextera postliminio me in forum cupidinis reducens: "Et a quo"inquit "istorum nugamenta haec comparasti?" Demonstro seniculum: in angulo sedebat. Quemconfestim pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans: "Iam iam" inquit "nec amicis quidemnostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis etflorem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis? Sed nonimpune. Iam enim faxo scias quem ad modum sub meo magisterio mali debeant coerceri", et
profusa in medium sportula iubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totosobterere. Qua contentus morum severitudine meus Pythias ac mihi ut abirem suadens: "Sufficitmihi, o Luci," inquit "seniculi tanta haec contumelia." His actis consternatus ac prorsus obstupidusad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena,lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.[26] Et ecce Photis ancilla: "Rogat te" inquit "hospes." At ego iam inde Milonis abstinentiaecognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam. Istoaccepto pergit ipse et iniecta dextera clementer me trahere adoritur. Ac dum cunctor, dum molesterenitor: "Non prius" inquit "discedam quam me sequaris", et dictum iure iurando secutus iamobstinationi suae me ingratiis oboedientem perducit ad illum suum grabattulum et residenti: "Quamsalve agit" inquit "Demeas noster? Quid uxor? Quid liberi? Quid vernaculi?" Narro singula.Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae. Quas ubi probe protuli, iam et de patrianostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime explorans, ubi me post itineristam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentumdesinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbuttire, tandem patitur cubitumconcederem. Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno non cibogravatus, cenatus solis fabulis, et in cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
- Page 1 and 2: MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 11 and 12: saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14: et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16: trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18: [26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20: Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32: 14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36: damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55:
disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57:
popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59:
Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61:
7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63:
eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65:
20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67:
Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69:
invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71:
"Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73:
16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75:
nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77:
Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79:
Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81:
7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83:
ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85:
perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87:
calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89:
incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91:
apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94:
Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96:
denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98:
ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100:
18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102:
addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104:
prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106:
Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108:
ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110:
14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112:
maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114:
custodiens imaginabor." Ad istum mo