7. Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset noctepromota tabernulam quandam litori navique proximam vitatis maris fluctibus incubabant invadimus et diripimus omnia. Nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namqueprimum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cunctamiscuit milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisiquod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delitiscebant, effectum est ut impunediscederemus.Sed protinus sanctissima vera enim dicenda sunt et unicae fidei femina bonis artibus gratiosaprecibus ad Caesaris numen porrectis et marito reditum celerem et adgressurae plenam vindictamimpetravit. Denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium et confestim interivit: tantumpotest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatuconfecta atque concita ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:8. sumpta veste muliebri florida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili contecto capite,calceis feminis albis illis et tenuibus inductus et et in sequiorem sexum incertatus atque absconditus,asello spicas ordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi. Nam mulieremputantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levipueritia splendicarent.Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quanquam semitrepidus iuxta mucronesMartios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectum villas s<strong>eu</strong> castella solus adgrediens viaticulummihi conrasi et diloricatis statis pannulis in medium duo milia profudit aureorum et: "En" inquit"istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamennon recusarit, offero brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream."9. Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt vestemquelautiusculam proferunt, sumeret abiecto centunculo divite. Sic reformatus singulos exosculatus et insummo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginisfuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit et ubi locorum esset illapercontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit et:"Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius" inquit " ut scitum vestrum inhibeam, sed malaeconscientiae reatum intra me sustinebo si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed priusfiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec meadisplicuerit, liceat rursus ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt,nihil anteferre lucro suo debere ac ne ipsam quidem saepe et ultis damnosam ultionem. Ergo igitur,si perdiderit in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestramexercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Necenim levi pretio distrahi poterit talis aetatula. Nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo,quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare condignenatalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram, non nihil etiam, cumlupanari servierit, vindictae vobis depensuram. Hanc et animo quidem meo sententiamconducibilem protuli; sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini."
10. Sic ille latronum fisci advocatus nostram causam pertulerat, virginis et asini sospitator egregius.Sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritumelidentes, tandem novicii latronis accendunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.Quae quidem simul viderat illum iuvenem fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risulaetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, cum videre puellam proci iuvenisamore nuptiarumque castarum desiderio simulato lupanaris spurci sordidique subito delectarinomine. Et tunc quidem totarum mulierum secta moresque de asini pendebant iudicio.Sed ille iuvenis sermone reperito: "Quin igitur" inquit "supplicatum Marti Comiti pergimus etpuellam simul vendituri et socios indagaturi? Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac nevinum quidem potatui adfatim vel sufficiens habemus. Decem mihi itaque legate comites, quicontentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus." Sic eo profectoceteri copiosum instruunt ignem aramque cespite virenti Marti deo faciunt.11. Nec multo post adveniunt illi vinarios utres ferentes et gregatim pecua comminantes, undepraelectum grandem hircum annosum et horricomem Marti Secutori Comitique victimant. Et ilicoprandium fabricatur opipare. Tunc hospes ille: "Non modo" inquit "exspoliationum praedarumque,verum etiam voluptatum vestrarum ducem me strenuum sentire debetis" et adgressus insignifacilitate naviter cuncta praeministrat. Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, adponit scitule, sedpraecipue poculis celebris grandibusque singulos ingurgitat. Interdum tamen simulatione promendiquae poscebat usus ad puellam commeabat adsidue, partisque subreptas clanculo et praegustatas ase potiones offerebat hilaris. At illa sumebat adpetenter et non numquam basiare volenti promptissaviolis adlubescebat. Quae res oppido mihi displicebat. "Hem oblita es nuptiarum tuique mutuicupitoris, puella virgo, et illi nescio cui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenamcruentumque percussorem praeponis? Nec te conscientia stimulat, sed adfectione calcata interlanceas et gladios istos scortari tibi libet? Non rursum recurres ad asinum et rursum exitium mihiparabis? Re vera ludis de alieno corio."12. Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis erum quibusdamdubiis sed non obscuris prudenti asino cognosco non Haemum illum praedonem famosum sedTlepolemum sponsum puellae ipsius. Nam procedente sermone paulo iam clarius contempta meapraesentia quasi vere mortui: "Bono animo es," inquit "Charite dulcissima; nam totis istos hostestuos statim captivos habebis", et instantia validiore vinum iam inmixtum, sed modico tepefactumvapore sauciis illis et crapula vinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat inpingere. Ethercules suspicionem mihi fecit quasi soporiferum quoddam venenum cantharis immisceret illis.Cuncti denique, sed prorsus omnes vino sepulti iacebant, omnes pariter mortui. Tunc nullo negotioartissimis vinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigitgressum ad suam patriam.13. Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum effunditur. Procurrunt parentes,affines, clientes, alumni, famuli laeti faciem, gaudio delibuti. Pompam cerneres omnis sexus etomnis aetatis novumque et hercules memorandum spectamen, virginem asino triumphantem.Denique ipse etiam hilarior pro virili parte, ne praesenti negotio ut alienus discreparem, porrectiusauribus proflatisque naribus rudivi fortiter, immo tonanti clamore personui. Et illam thalamo
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12: saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14: et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16: trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18: [26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20: Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32: 14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36: damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112:
maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114:
custodiens imaginabor." Ad istum mo