apto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui mollioremprovocat; quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimoarripit eius dexteram magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitisanimam et, ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguinedelibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata.Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sedadrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipsequoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensamcernulus corruens portentosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.39. Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus suosquecasus graviter ingemescens, depensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule,protinus inscenso me retro quam veneramus viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit.Nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius,superbo atque adroganti sermone percontatur, quorsum vacuum duceret asinum? At meus, adhucmaerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiaremcohibere quivit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundenseum dorso meo proturbat. Tunc hortulanus subplicue respondit sermonis ignorantia se quid illedisceret scire non posse. Ergo igitur Graece subiciens miles: "Vbi" inquit "ducis asinum istum?".Respondit hortulanus petere se civitatem proximam. "Sed mihi" inquit "opera eius opus est; nam deproximo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advehere"; et iniecta statimmanu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnereprolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civilius atque mansuetius versaricommilitonem idque per spes prosperas eius orabat adiurans. "Nam et hic ipse" aiebat "iners aselluset nihilo minus (mordax) morboque detestabili caducus vix etiam paucos holerum maniculos deproximo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneusvideatur gerulus."40. Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari iamqueinversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia simulansquesese ad commovendam miserationem genua evis velle contigere, summissus atque incurvatus,arreptis eius utrisque pedibus sublimem terrae graviter adplodit et statim qua pugnis qua cubitis quamorsibus, etiam de via lapide correpto, totam faciem manusque eius et latera converberat. Nec ille,ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit, sed plane identidemcomminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eiuscommonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eumplagis adgreditur. Nec ille prostratus et praeventus vulneribus reperire saluti quiens subsidium, quodsolum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso meconcito gradu recta festinat ad civitatem nec hortulum suum saltem curans invisere ad quempiamsibi devertit familiarem. Cunctisque narratis deprecatur, periclitanti sibi ferret auxilium seque cumsuo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius
cenaculum adtracto hortulanus deorsus in ipsa tabernula derepit in quandam cistulam et supergestodelitiscit orificio.41. At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et totplagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens, civitatem adventat confususque de impotentiadeque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devoransquosdam commilitones nanctus is tantum clades enarrat suas. Placuit ut ipse quidem contubernio setantisper absconderet nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium obamissam spatham verebatur , ipsi autem signis enotatis investigationi vindictaeque sedulam darentoperam. Nec defuit vicinus perfidus, qui nos ilico occultari nuntiaret. Tunc commilitones accersitismagistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse idquehortulanum quendam reperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere.Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversori nostri fores claraquevoce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quamdiscrimen proprii subiret capitis. Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius, quem in suamreceperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanumcontendit. Contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principiscontendebant. Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere. Immissisitaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent, necquisquam mortalium ac ne ipse quidem asinus intra comparere nuntiatur.42. Tunc gliscit violentior utrimquesecus contentio, militum pro comperto de nobis adseverantiumfidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis adsidueque deum numen obtestantis.Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditusasinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidquam sibi vellet tumultus illeprospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito conlimatis oculis ad umbram meam cunctostestatur incoram. Magnus denique continuo clamor exortus est et emensis protinus scalis iniectamanu quidam me velut captivum detrahunt. Iamque omni sublata cunctatione scrupulosiuscontemplantes singula, cista etiam illa revelata, repertum productumque et oblatum magistratibusmiserum hortulanum poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem summoquerisu meum prospectum cavillari non desinunt. Vnde etiam de prospectu et umbra asini natum estfrequens proverbium.
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38:
producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo