12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

mihi poenas, te vero tantum fuga mea punivero." Et cum termino sermonis pinnis in altum seproripuit.25. Psyche vero humi prostrata et, quantum visi poterat, volatus mariti prospiciens extremisaffligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatiifecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit. Sed mitis fluvius inhonorem dei scilicet qui et ipsas aquas urere consuevit metuens sibi confestim eam innoxiovolumine super ripam florentem herbis exposuit. Tunc forte Pan d<strong>eu</strong>s rusticus iuxta superciliumamnis sedebat complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;proxime ripam vago pastu lasciviunt comam fluvii tondentes capellae. Hircuosus d<strong>eu</strong>s sauciamPsychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcetverbis lenientibus: "Puella scitula, sum quidem rusticans et upilio sed senectutis prolixae beneficiomultis experimentis instructus. Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationemautumant, ab isto titubante et saepius vaccillante vestigio deque minio pallore corporis et assiduosuspiritu immo et ipsis marcentibus oculis tuis amore minio laboras. Ergo mihi ausculta nec terursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas. Luctum desine et pone maeroremprecibusque potius Cupidinem deorum maximum percole et utpote adolescentem delicatumluxuriosumque blandis obsequiis promerere."26. Sic locuto deo pastore nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari Psychepergit ire. Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscia quodam tramite iamdie labente accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius optinebat. Qua recognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat; mox inducta mutuis amplexibus alternaesalutationis expletis percontanti causas adventus sui sic incipit:"Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nominemecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem.Set cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumqueprorsus spectaculum, ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem, leni quietesopitum. Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborareminopia, casu scilicet pessumo lucerna fervens ol<strong>eu</strong>m rebullivit in eius umerum. Quo dolore statimsomno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, "Tu quidem" inquit "ob istud tam dirumfacinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habeto, ego vero sororem tuam" ­ et nomen quotu censeris aiebat ­ "iam mihi confarreatis nuptis coniugabo" et statim Zephyro praecipit ultraterminos me domus eius efflaret."27. Necdum sermonem Psyche finierat, et illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, ere concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morte parentum aliquid comperisset, statimnavem ascendit et ad illum scopulum protinus pergit et quamvis alio flante vento caeca spe tameninhians, "Accipe me," dicens "Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre, suscipe dominam" saltuse maximo praecipitem dedit. Nec tamen ad illum locum vel satem mortua pervenire potuit. Namper saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur laceratis visceribus suisalitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!