12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

et reginam deorum memorat, inclitis Argivorum praesides moenibus, quam cunctus oriens Zygiamveneratur et omnis occidens Lucinam appellat, sis mei extremis casibus Iuno Sospita meque intantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera. Quod sciam, solespraegnatibus periclitantibus ultro subvenire."Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis angusta dignitate praesentat etprotinus: "Quam vellem" inquit "per fidem nutum m<strong>eu</strong>m precibus tuis accommodare. Sed contravoluntatem Veneris nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. Tuncetiam legibus quae servos alienos profugos invitis dominis vetant suscipi prohibeor."5. Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, totaspe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: "Iam quae possunt alia meis aerumnistemptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quanquam volentium potuerunt prodessesuffragia? Quo rursum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam quibusque tectis vel etiamtenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? Quin igitur masculum tandemsumis animum et cassae speculae renuntias fortiter et ultroneam te dominae tuae reddis et vel seramodestia saevientes impetus eius mitigas? Qui scias an etiam quem diu quaeritas illic in domomatris reperias?" Sic ad dubium obsequium immo ad certum exitium praeparata principium futuraesecum meditabatur obsecrationis.6. At Venus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. Iubet instrui currum quem eiVulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munusobtulerat limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum. De multis quaecirca cubiculum dominae stabulant procedunt quattuor candidae columbae et hilaris incessibus pictacolla torquentes iugum gemm<strong>eu</strong>m sub<strong>eu</strong>nt susceptaque domina laetae subvolant. Currum deaeprosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aves melleismodulis suave resonantes adventum deae pronuntiant. Cedunt nubes et Caelum filiae panditur etsummus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescitmagnae Veneris canora familia.7. Tunc se protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri dei vocalis operaenecessariam usuram postulat. Nec rennuit Iovis caerulum supercilium. Tunc ovans ilico, comitanteetiam Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit verba: "Frater Arcadi, scis nempe sororemtuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse nec te praeterit utique quanto iamtempore delitescentem ancillam nequiverim reperire. Nil ergo superest quam tuo praeconiopraemium investigationis publicitus edicere. Fac ergo mandatum matures m<strong>eu</strong>m et indicia qui possitagnosci manifeste designes, ne si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possitexcusatione defendere"; et simul dicens libellum ei porrigit ubi Psyches nomen continebatur etcetera. Quo facto protinus domum secessit.8. Nec Mercurius omisit obsequium. Nam per omnium ora populorum passim discurrens sicmandatae praedicationis munus exsequebatur: "Sic quis a fuga retrahere vel occultam demonstrarepoterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas MurtiasMercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa Venere septem savia suavia et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!