12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

7. Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset ­ noctepromota tabernulam quandam litori navique proximam vitatis maris fluctibus incubabant ­invadimus et diripimus omnia. Nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namqueprimum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cunctamiscuit milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisiquod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delitiscebant, effectum est ut impunediscederemus.Sed protinus sanctissima ­ vera enim dicenda sunt ­ et unicae fidei femina bonis artibus gratiosaprecibus ad Caesaris numen porrectis et marito reditum celerem et adgressurae plenam vindictamimpetravit. Denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium et confestim interivit: tantumpotest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatuconfecta atque concita ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum:8. sumpta veste muliebri florida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili contecto capite,calceis feminis albis illis et tenuibus inductus et et in sequiorem sexum incertatus atque absconditus,asello spicas ordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi. Nam mulieremputantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levipueritia splendicarent.Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quanquam semitrepidus iuxta mucronesMartios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectum villas s<strong>eu</strong> castella solus adgrediens viaticulummihi conrasi et diloricatis statis pannulis in medium duo milia profudit aureorum et: "En" inquit"istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamennon recusarit, offero brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream."9. Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt vestemquelautiusculam proferunt, sumeret abiecto centunculo divite. Sic reformatus singulos exosculatus et insummo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginisfuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit et ubi locorum esset illapercontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit et:"Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius" inquit " ut scitum vestrum inhibeam, sed malaeconscientiae reatum intra me sustinebo si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed priusfiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec meadisplicuerit, liceat rursus ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt,nihil anteferre lucro suo debere ac ne ipsam quidem saepe et ultis damnosam ultionem. Ergo igitur,si perdiderit in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestramexercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Necenim levi pretio distrahi poterit talis aetatula. Nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo,quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare condignenatalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram, non nihil etiam, cumlupanari servierit, vindictae vobis depensuram. Hanc et animo quidem meo sententiamconducibilem protuli; sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini."

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!