12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

et opportune maritus fortis apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die propinquantehelcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam hercules laboris libertaten gratulabarquam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas inluminabat, et ecce nequissimaeanus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarumsplendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans. Hunc multis admodum saviis exceptummulier cenam iubet paratam adcumbere.23. Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebatadulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in<strong>eu</strong>m deprecata et crurum ei fragium amborum ominata, exsangui formidine trepidantem adulterumalveo ligneo, quo frumenta contusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositumabscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur demarito cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus adforet. At ille dolenti prorsumanimo suspirans adsidue:"Nefarium" inquit "et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hemqualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecore foedavit! Iuro per istamego sanctam Cererem me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere."Hic instincta verbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat optundere, totamprorsus a principio fabulam promeret. Nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic,ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:24. Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris ut videbatur femina, quae sempersecundo rumore gloriosa larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorupit in adulterumquempiam. Cumque furtivos amplexus obiret adsidue, ipso illo denique momento quo nos lauticenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in venerem. Ergo nostra repente turbatapraesentia, subitario ducta consilio, <strong>eu</strong>ndem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustiumflexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulpurisinalbabat, eoque iam ut sibi videbatur tutissime celato mensam nobiscum secura participat.Interdum acerrimo gravique odore sulpuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritudiffluebat, utque est ingenium vivacis metalli, crebras ei sternutationes commovebat.25. Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis ­quod enim putaret ab ea profectum ­ solito sermone salutem ei fuerat imprecatus et iterato rursum etfrequentato saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatur. Et impulsamensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflanteminflammatusque indignatione contumeliae, gladium flagitans, iugulare moriturum gestiebat, nirespecto communi periculo vix <strong>eu</strong>m ab impetu furioso cohibuissem adseverans brevi absque noxanostri suapte inimicum eius violentia sulpuris periturum. Nec suadela mea, sed ipsius rei necessitatelenitus, quippe iam semivivum, illum in proximum deportat angiportum. Tum uxorem eius tacitesuasi ac denique persuasi, secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper(deverteret) familiarem sibi mulierem, quoad spatio fervens mariti sedaretur animus, qui tanto

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!