12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

unum blandientis adpulsu linguae longe mellitum."Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studiumadrexerat. Quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. Iamque fores eidominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris nomine Consuetudo statimque quantummaxime potuit exclamat: "Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An procetera morum, tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis quantos labores circa tuasinquisitiones sustinuerimus? Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancrosiam ipso haesisti datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas",9. et audaciter in capillos eius inmissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubiprimum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, latissimum cachinnum extollit et qualem solentfurenter irati, caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram: "Tandem" inquit "dignata es socrumtuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura,iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet"; et: "Vbi sunt" inquit "Sollicitudo atque Tristitiesancillae meae?" Quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes erile praeceptumPsychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectuireddunt. Tunc rursus sublato risu Venus: "Et ecce" inquit "nobis turgidi ventris sui lenociniocommovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix velo egoquae ipso aetatis meae flore vocabor avia et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. Quanquaminepta ego quae frustra filium dicam; impares enim nuptiae et praeterea in villa sine testibus et patrenon consentiente factae legitimae non possunt videri ac per hoc spurius iste nascetur, si tamenpartum omnino perferre te patiemur."10. His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat capilloque discisso et capite conquassatograviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et cicere et lente et fabacommixtisque acervatim confusisque in unum grumulum sic ad illam: "Videris enim mihi tamdeformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsafrugem tuam periclitabor. Discerne seminum istorum passivam congeriem singulisque granis ritedispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi." Sic assignatotantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditaeilli et inextricabili moli, sed immanitate praecepti consternata silens obstupescit. Tunc formicula illaparvula atque ruricola certa difficultatis tantae laborisque miserta contubernalis magni dei socrusquesaevitiam exsecrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarumclassem: "Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori puellaelepidae periclitanti prompta velocitate succurrite." Ruunt aliae superque aliae sepedum populorumundae summoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimque distributisdissitisque generibus e conspectu perniciter ab<strong>eu</strong>nt.11. Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fraglans balsama Venus remeat totumquerevincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris: "Non tuum," inquit "nequissima,nec tuarum manuum istud opus, sed illius cui tuo immo et ipsius malo placuisti", et frustro cibariipanis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodiaclausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupitaconveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!