12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commoventincendium. Ergo miserere tua causa per<strong>eu</strong>ntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituramprorsus servabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habessolitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium. Nam quod nemo novit, paenenon fit."4. Repentino malo perturbatus adulescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamennegationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilationeleniendum. Ergo prolixe pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderetimpendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimquese refert a noxio conspectu novercae. Et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio plenioread quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert. Nec quicquam diutinadeliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere. Sedimpatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibusad longissime dissitas festinare villulas. Quo facto maturae spei vesania praeceps promissaelibidinis flagitat vadimonium. Sed iuvenis, modo istud modo aliud causae faciens, exsecrabilemfrustratur eius conspectum, quoad illa, nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatammanifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium. Etadsumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suaeconsilia communicat; nec quicquam melius videtur quam vita miserum privare iuvenem. Ergomissus continuo furcifer venenum praesentarium comparat idque vino diligenter dilutum insontisprivigni praeparat exitio.5. Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior,proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandioiam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultaecontinuo perduxit haustu. Atque ubi fratri suo paratam mortem ebibit, examinis terrae procumbit,ilicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque cietfamiliam. Iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctorem insimulabantextremi facinoris. Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum non acerba filiimorte, non parricidii conscientia, infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commotacladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti maritodomus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso personata nimia temeritateinsimulat privigni veneno filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iamdestinatam iuveni mortem praevenisset puer, sed fratrem iuniorem fingebat ideo privigni scelereperemptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.Nec tam immanibus contenta mendacis addebat sibi quoque ob detectum flagitium <strong>eu</strong>ndem illumgladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussum magnis aerumnarum procellisaestuat. Nam et iuniorem incoram sui funerari videbat et alterum ob incestum parricidiumquecapitis scilicet nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.6. Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerant explicatae, et statim ab ipso eius rogo senexinfelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro sefestinus immittit. Atque ibi tum fletu tum precibus genua etiam decurionum contingens nesciusfraudium pessimae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum incestumpaterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium. Tanta

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!