enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commoventincendium. Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituramprorsus servabis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habessolitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium. Nam quod nemo novit, paenenon fit."4. Repentino malo perturbatus adulescens, quanquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamennegationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilationeleniendum. Ergo prolixe pollicetur et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderetimpendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimquese refert a noxio conspectu novercae. Et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio plenioread quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert. Nec quicquam diutinadeliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere. Sedimpatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibusad longissime dissitas festinare villulas. Quo facto maturae spei vesania praeceps promissaelibidinis flagitat vadimonium. Sed iuvenis, modo istud modo aliud causae faciens, exsecrabilemfrustratur eius conspectum, quoad illa, nuntiorum varietate pollicitationem sibi denegatammanifesto perspiciens, mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe deterius transtulisset odium. Etadsumpto statim nequissimo et ad omne facinus emancipato quodam dotali servulo perfidiae suaeconsilia communicat; nec quicquam melius videtur quam vita miserum privare iuvenem. Ergomissus continuo furcifer venenum praesentarium comparat idque vino diligenter dilutum insontisprivigni praeparat exitio.5. Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior,proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandioiam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultaecontinuo perduxit haustu. Atque ubi fratri suo paratam mortem ebibit, examinis terrae procumbit,ilicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque cietfamiliam. Iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctorem insimulabantextremi facinoris. Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum non acerba filiimorte, non parricidii conscientia, infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commotacladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti maritodomus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso personata nimia temeritateinsimulat privigni veneno filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iamdestinatam iuveni mortem praevenisset puer, sed fratrem iuniorem fingebat ideo privigni scelereperemptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.Nec tam immanibus contenta mendacis addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem illumgladium comminari. Tunc infelix duplici filiorum morte percussum magnis aerumnarum procellisaestuat. Nam et iuniorem incoram sui funerari videbat et alterum ob incestum parricidiumquecapitis scilicet nimium mentitis lamentationibus ad extremum subolis impellebatur odium.6. Vixdum pompae funebres et sepultura filii fuerant explicatae, et statim ab ipso eius rogo senexinfelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis trahensque cinere sordentem canitiem, foro sefestinus immittit. Atque ibi tum fletu tum precibus genua etiam decurionum contingens nesciusfraudium pessimae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur affectibus: illum incestumpaterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium. Tanta
denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remotoiudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncticonclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari. Magistratus interim metupericuli proprii, ne de parvis indignationis elementis ad exitium disciplinae civitatisque seditioprocederet, partim decuriones deprecari, partim populares compescere, ut rite et more maiorumiudicio reddito et utrimquesecus allegationibus examinatis civiliter sententia promeretur, nec adinstar barbaricae feritatis vel tyrannicae impotentiae damnaretur aliquis inauditus et in pace placidatam dirum saeculo proderetur exemplum.7. Placuit salubre consilium et ilico iussus praeco pronuntiat, patres in curiam convenirent. Quibusprotinus dignitatis iure consueta loca residentibus rursum praeconis vocatu primus accusatorincendit. Tunc demum clamatus inducitur etiam reus, et exemplo legis Atticae Martiique iudiciicausae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo sermocinantibus cognovi. Quibus autem verbisaccusator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absensapud praesepium scire neque ad vos, quae ignoravi, possim enuntiare, sed quae plane comperi, adistas litteras proferam.Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certisinstructi nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, quisolus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere. Nec tantillum cruciarius illevel fortuna tam magni indicii vel confertae conspectu curiae vel certe noxia conscientia suadeterrimus, quae ipse finxerat, quasi vera adseverare atque adserere incipit: quod se vocassetindignatus fastidio novercae iuvenis, quod, ulciscens iniuriam, filiis eius mandaverit necem, quodpromisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum suamanu temperatum dantum fratri reddiderit, quod ac criminis probationem reservatum poculumneclexisse (se) suspicatus sua postremum manu porrexit puero.Haec eximie nimis ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione proferentefinitum est indicium.8. Nec quisquam decurionum tam aequus remanserat iuveni, quin eum evidenter noxae compertuminsui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae pares, cunctorum stilis ad unum sermonemcongruentibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent coici, quo semel conditis calculis, iamcum rei fortuna transacto, nihil postea commutari licebat, sed mancipabatur potestas capitis inmanum carnificis, unus e curia senior prae ceteris compertae fidi atque auctoritatis praecipuaemedicus orificium urnae manu contegens, ne quis mitteret calculum tenere, haec ad ordinempertulit: "Quod aetatis sum, vobis adprobatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petitoreo manifestum homicidium perpetrari nec vos, qui vire iurando adstrictis, inductos servulimendacio peierare. Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallensperperam pronuntiare. Ergo, ut res est, de me cognoscite.
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38:
producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40:
agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42:
vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo