12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

26. Et unus: "Quo usque" inquit "ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?" Etalius: "Quid quod et pessumo pede domum nostram accessit nec quicquam idonei lucri exindecepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones?" Alius iterum: "Certe ego, cum primum sarcinasistas quanquam invitus pertulerit, protinus <strong>eu</strong>m vulturiis gratissimum pabulum futurumpraecipitabo."Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus. Nam timorungulas mihi alas fecerat. Tunc quae ferebamus amoliti properiter nulla salutis nostrae cura ac nemeae quidem necis habita comitibus adscitis, qui vulnerati remanserant dudum, recurrunt reliquaipsi laturi taedio, ut aiebant, nostrae tarditatis. Nec me tamen mediocris carpebat scrupuluscontemplatione comminatae mihi mortis; et ipse mecum: "Quid stas, Luci, vel quid iamnovissimum exspectas? Mors et haec acerbissima decreto latronum tibi comparata est. Nec magnoconatu res indiget; vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae tepenetrantes antequam decideris membratim dissipabunt. Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultumlaboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulumcircumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum tuaeque saluti, dum licet, consulis?Habes summam opportunitatem fugae, dum latrones absunt. An custodiam anus semimortuaeformidabis, quam licet claudi pedis tui calce unica finire poteris? ­ Sed quo gentium capessetur fugavel hospitium quis dabit? Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio; quis enim viantiumvectorem suum non libenter auferat secum?"27. Et alacri statim nisu lorum quo fueram destinatus abrumpo meque quadripedi cursu proripio.Nec tamen astutulae anus milvinos oculos effugere potui. Nam ubi me conspexit absolutum, captasuper sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit. Nec tamenego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorumpedum calcibus protinus adplodo terrae. At illa quamvis humi prostrata loro tamen tenaciterinhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur. Et occipit statim clamosisululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat,quippe cum nullus adforet qui suppetias ei ferre posset nisi sola illa virgo captiva, quae vocis excituprocurrens videt hercules memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircenaniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum. Extorto etenim loro manibuseius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum incitat.28. Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu quae mesaepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatasvoculas adhinnire temptabam. Sed et scabendi dorsi mei simulatione nonnumquam obliquatacervice pedes decoros puellae basiabam. Tunc illa spirans altius caelumque sollicito vultu petens:"Vos", inquit "Superi, tamen meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saeviredesiste. Sat tibi miseris istis cruciatibus meis litatum est. Tuque, praesidium meae libertatismeaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formonso proco reddideris,quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo! Iam primum iubam istamtuam probe pectinatam meis virginalibus monilibus adornabo, frontem vero crispatam priusdecoriter discriminabo caudaeque setas incuria lavacri congestas et horridas prompta diligentiaperpolibo bullisque te multis aureis inoculatum veluti stellis sidereis relucentem et gaudiis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!