12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

apto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui mollioremprovocat; quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimoarripit eius dexteram magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitisanimam et, ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguinedelibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata.Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sedadrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipsequoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensamcernulus corruens portentosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.39. Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus suosquecasus graviter ingemescens, depensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule,protinus inscenso me retro quam veneramus viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit.Nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius,superbo atque adroganti sermone percontatur, quorsum vacuum duceret asinum? At meus, adhucmaerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiaremcohibere quivit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundenseum dorso meo proturbat. Tunc hortulanus subplicue respondit sermonis ignorantia se quid illedisceret scire non posse. Ergo igitur Graece subiciens miles: "Vbi" inquit "ducis asinum istum?".Respondit hortulanus petere se civitatem proximam. "Sed mihi" inquit "opera eius opus est; nam deproximo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advehere"; et iniecta statimmanu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnereprolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civilius atque mansuetius versaricommilitonem idque per spes prosperas eius orabat adiurans. "Nam et hic ipse" aiebat "iners aselluset nihilo minus (mordax) morboque detestabili caducus vix etiam paucos holerum maniculos deproximo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneusvideatur gerulus."40. Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari iamqueinversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia simulansquesese ad commovendam miserationem genua evis velle contigere, summissus atque incurvatus,arreptis eius utrisque pedibus sublimem terrae graviter adplodit et statim qua pugnis qua cubitis quamorsibus, etiam de via lapide correpto, totam faciem manusque eius et latera converberat. Nec ille,ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit, sed plane identidemcomminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eiuscommonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eumplagis adgreditur. Nec ille prostratus et praeventus vulneribus reperire saluti quiens subsidium, quodsolum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso meconcito gradu recta festinat ad civitatem nec hortulum suum saltem curans invisere ad quempiamsibi devertit familiarem. Cunctisque narratis deprecatur, periclitanti sibi ferret auxilium seque cumsuo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!