12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Liber IV1. Diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos acfamiliares latronibus senes devertimus. Sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutuaquamvis asino sentire praestabant. Nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptismunerabantur et secretis gannitibus quod essent latrocinio partae videbantur indicare. Iamque nosomni sarcina levatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere. Nec me cum asino velequo meo conpascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum, sed planepone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado, et quamvis crudis holeribusadfatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forteconterminis in hortulis candens reperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciamtribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradurursum erectus in hominem inspectante nullo resurgerem.2. Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem aliquanto longius frondosi nemoris convallemumbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fungentium rosarum min<strong>eu</strong>s colorrenidebat. Iamque apud mea usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illumarbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atqueprospero Eventu cursu me concito proripio, ut hercule ipse sentirem non asinum me verum etiamequum currulem nimio velocitatis effectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meaescaevitatem anteire non potuit. Iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidasdivini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, ac ne convallem quidem usquamnisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus septam video. Hae arbores in lauri faciemprolixe foliatae pariunt in odor) modum floris [inodori] porrectos caliculos modice punicantes, quosequidem flagrantis minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant quarumquecuncto pecori cibus letalis est.3. Talibus fatis implicitus etiam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumeregestiebam. Sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus,cuius omni prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito cum grandi baculo furens decurritadreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienteralioquin ipse mihi tulissem auxilium. Nam lumbis elevatis in altum, pedum posteriorum calcibusiactatis in <strong>eu</strong>m crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui fuga meliberavi. Sed ilico mulier quaepiam, uxor eius scilicet, simul <strong>eu</strong>m prostratum et semianimem exedito despexit, ululabili cum plangore ad <strong>eu</strong>m statim prosilit, ut sui videlicet miseratione mihipraesens crearet exitium. Cuncti enim pagani fletibus eius exciti statim conclamant canes atque adme laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortatur. Tunc igitur procul dubio iam mortiproximus, cum viderem canes et modo magnos et numero multos et ursis ac leonibus adcompugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio fugam desino ac meretrorsus celeri gradu rursum in stabulum quo deverteramus recipio. At illi canibus iam aegrecohibitis adreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendoconfecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubricofluxu saucia fimo fistulatim excusso quosdam extremi liquoris aspergine alios putore nidoris faetidia meis iam quassis scapulis abegisset.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!