efers" ait "populo singula tuaeque mortis illuminas arcana? An non putas devotionibus meis posseDiras invocari, posse tibi membra lassa torqueri?" Suscipit ille de lectulo et imo cum gemitupopulum sic adorat: "Malis novae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torumtepentem adultero mancipavi." Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilegacoarguenti marito resistens altercat. Populus aestuat diversa tendentes, hi pessimam feminamviventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.[30] Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens:"Dabo," inquit "dabo vobis intemeratae veritatis documenta perlucida et quod prorsus alius nemocognoverit indicabo." Tunc digito me demonstrans: "Nam cum corporis mei custos hic sagacissimusexsertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviis meis inminentes atque ob id reformataefrustra saepius cum industriam eius fallere nequivissent, postremum iniecta somni nebula eoque inprofundam quietem sepulto me nomine ciere non prius desierunt quam dum hebetes artus etmembra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia. hic utpote vivus quidemsed tantum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur, ad suum nomen ignarusexsurgit, et in inanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenterobclusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus vicariam pro me lanienamsustinuit. Utque fallaciae reliqua convenirent, ceram in modum prosectarum formatam aurium eiadplicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc adsistit miser hic praemium nonindustriae sed debilitationis consecutus." His dictis perterritus temptare formam adgredior. Iniectamanu nasum prehendo: sequitur; aures pertracto: deruunt. Ac dum directis digitis et detortis nutibuspraesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado.Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui, sed capillis hinc inde laterumdeiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim adglutinato decenter obtexi."[31] Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit, conpotores vino madidi rursum cachinnumintegrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhena: "Sollemnis" inquit "dies aprimis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die soli mortalium sanctissimum deumRisum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis efficies gratiorem. Atqueutinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris, quo magis pleniusquetanto numini litemus." "Bene" inquam "et fiet ut iubes. Et vellem hercules materiam reperirealiquam quam deus tantus affluenter indueret." Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat,iam et ipse crapula distentus protinus exsurgo et appellata propere Byrrhena titubante vestigiodomuitionem capesso.[32] Sed cum primam plateam vadimus, vento repentino lumen quo nitebamur extinguitur, ut vixinprovidae noctis caligine liberati digitis pedum detunsis ob lapides hospitium defessi rediremus.Dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras exsummis viribus inruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti sed magis cumaemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse etquidem saevissimi viderentur. Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos ususextuleram, sinu liberatum adripio. Nec cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemqueconluctantem offenderam, altissime demergo, quoad tandem ante ipsa vestigia mea vastis et crebrisperforati vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo Photide suscitata, patefactisaedibus anhelans et sudore perlutus inrepo meque statim utpote pugna trium latronum in vicemGeryoneae caedis fatigatum lecto simul et somno tradidi.
Liber III[1] Commodum poenicantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat, et mesecurae quieti revulsum nox diei reddidit. Aestus invadit animum vespertini recordatione facinoris;complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua conexis sicgrabattum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum deniquecarnificem imaginabundus. "An mihi quisquam tam mitis tamque benivolus iudex obtinget, qui metrinae caedis cruore perlitum et tot civium sanguine delibutum innocentem pronuntiare poterit?Hanc illam mihi gloriosam peregrinationem fore Chaldaeus Diophanes obstinate praedicabat." Haecidentidem mecum replicans fortunas meas heiulabam. Quati fores interdum et frequenti clamoreianuae nostrae perstrepi.[2] Nec mora, cum magna inruptione patefactis aedibus magistratibus eorumque ministris et turbaemiscellaneae cuncta completa statimque lictores duo de iussu magistratuum immissa manu trahereme sane non renitentem occipiunt. Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis inpublicum effusa mira densitate nos insequitur. Et quamquam capite in terram immo ad ipsos inferosiam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio: naminter tot milia populi circum fluentis nemo prorsum qui non risu dirumperetur aderat. Tandempererratis plateis omnibus et in modum eorum quibus lustralibus piamentis minas portentorumhostiis circumforaneis expiant circumductus angulatim forum eiusque tribunal adstituo. Iamquesublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repentecuncti consona voce flagitant propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitatepericlitaretur, iudicium tantum theatro redderetur. Nec mora, cum passim populus procurrens caveaeconseptum mira celeritate complevit; aditus etiam et tectum omne fartim stipaverant, pleriquecolumnis implexi, alii statuis dependuli, nonnulli per fenestras et lacunaria semiconspicui, mirotamen omnes studio visendi pericula salutis neclegebant. Tunc me per proscaenium medium velutquandam victimam publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.[3] Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit et ad dicendi spatiumvasculo quoidam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua populumsic adorat: "Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serioprofutura tractatur, Quirites sanctissimi. Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vospro dignitate publica providere ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit,inpune commiserit. Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire. Sumnamque custodiae nocturnae praefectus nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiammeam culpare posse. Rem denique ipsam et quae nocte gesta sunt cum fide proferam. Nam cum fereiam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem,conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem iamque trisnumero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibus adhuc corporibus in multo sanguinepalpitantes. Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domumquandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit. Sed providentia deum, quae nihilimpunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatusad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere. Constanter itaque in hominemalienum ferte sententias de eo crimine quod etiam in vestrum civem severiter vindicaretis."
- Page 1 and 2: MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9: verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12: saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14: et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16: trucidatos per medias plateas videb
- Page 17: [26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32: 14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36: damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69:
invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71:
"Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73:
16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75:
nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77:
Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79:
Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81:
7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83:
ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85:
perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87:
calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89:
incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91:
apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94:
Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96:
denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98:
ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100:
18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102:
addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104:
prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106:
Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108:
ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110:
14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112:
maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114:
custodiens imaginabor." Ad istum mo