12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

proturbavit domo.29. At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commotaatque exasperata ad armillum revertit et ad familiares feminarum artes accenditur magnaque curarequisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quiduis efficere possecredebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans,vel rursum mitigato conciliari marito vel, si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numineimmisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armisfacinerosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amoremimpellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibuset praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata ipsi iam miserrimi maritiincipit imminere capiti umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.30. Sed forsitan lector scrupulosum reprehendes narratum m<strong>eu</strong>m sic argumentaberis: "Vnde autemtu, astutule asine, intra terminos pistrini contentus, quid secreto, ut adfirmas, mulieres gesserintscire potuisti?". Accipe igitur quem ad modum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quaein perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinummulier reatu miraque tristitie deformis apparuit, flebili centunculo semiamicta, nudis et intectispedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cinerispleramque eius anteventulae contegebant faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasiquippiam secreto conlocutura, in suum sibi cubiculum deducit <strong>eu</strong>m et abducta fore quam diutissimedemoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant,necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operiquesupplementum postulabant. Atque ut illis (iterum et) saepicule [et inter] vocaliter clamantibusnullus respondit dominus, iam forem pulsare validius, et, quod diligentissime fuerat oppessulata,maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine, tandem patefaciuntaditum. Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimempendere dominum, <strong>eu</strong>mque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus summisquelamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis, frequenti prosequentecomitatu, tradunt sepulturae.31. Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod quidem denupserat, maesta atquecrines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera, quae nullo quidem domusinfortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies adhucnodo revincta cevice, eique totum novercae scelus aperuit de adulterio, de maleficio, et quem admodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarumcohibita tandem pausam luctui fecit. Iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibusfamiliam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem. Tunc unum laremvarie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidamhortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibiquaereret.32. Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque serviti mei disciplinam exponam. Matutino memultis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribustradita merce, dorsum insidens m<strong>eu</strong>m, sic hortum redire. Ac dum fodiens, dum irrigans, ceterosque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!