12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Liber VIII1. Noctis gallicinio venit quidam iuvenis e proxima civitate, ut quidem mihi videbatur, unus exfamulis Charites, puellae illius, quae mecum aput latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eiusexitio et domus totius infortunio mira ac nefanda, ignem propter adsidens, inter conservorumfrequentiam sic annuntiabat:Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, fuit misella et quidem casu gravissimo,nec vero incomitata Manis adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta suntquaeque possint merito doctiore, quibus stilos fortuna subministrat, in historiae speciem chartisinvolvere. Erat in proxima civitate iuvenis natalibus praenobilis quo clarus et pecuniae fuit satislocuples, sed luxuriae popinalis scortisque et diurnis potationibus exercitatus atque ob id factionibuslatronum male sociatus nec non etiam manus infectus humano cruore, Thrasyllus nomine. Idque sicerat et fama dicebat.2. Hic, cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitioniseius munus obierat et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribusparentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dumerilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem etdenegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nactus deniquepraesentiae suae tempestivam occasionem, sceleri, quod diu cogitarat, accingitur. Ac die quopraedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbaegratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorummaritorum gaudibundus ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostramreceptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibusassiduis et conversatione frequenti nonnumquam etiam cena proculoque communi carior cariorquefactus in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flammasaevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans inmodicisardoribus totos amburat homines?3. Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus quod nec clandestinis colloquiis opportunumreperiret locum et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus [copia custodientium]cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum non posse dissociariperspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, [copia custodientum] furatrinaeconiugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest contentiosa pernicie,quasi posset, impellitur. Quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtureffectu. Spectate denique, sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperitimpetus.4. Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, quod tamen incapreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente velcornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum prospectuvestigatorum obseptis capreis canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!