incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placita quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatisambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus post mustulentas autumni delicias adhibernas Capricorni pruinas deflexerat, et adsiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio etintecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimiapaupertate ne sibi quidem nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sedfrondoso casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusquepraeacuta frusta nudis invadens pedibus enicabar ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replerepoteram. Namque et mihi et ipso domino cena par ac similis oppido tamen tenuis aderat, lactucaeveteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi sucuscariem exolescunt.33. Nocte quadam paterfamilias quidam e pago proximo tenebris inluniae caliginis impeditus etimbre nimio madefactus atque ob id ab itinere directo cohibitus ad hortulum nostrum iam fessoequo deverterat, receptusque comiter pro tempore licet non delicato necessario tamen quietissubsidio, remunerari benignum hospitem cupiens, promittit ei de praediis suis sese daturum etfrumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados. Nec moratus meus sacculo et utribus vacuissecum adportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat. Eoiam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros ibique statim meum dominum comishospes opipari prandio participat. Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenitostentum. Vna de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovumparere gestiens personabat. Eam suus dominus intuens: "O bona" inquit "ancilla et satis fecunda,quae multo iam tempore cotidianis nos partubus saginasti. Nunc etiam cogitas, ut video, gustulumnobis praeparare." Et "heus", inquit "puer calathum fetui gallinaceo destinatum angulo solitocollocato." Ita, uti fuerat iussum, procurante puero gallina consuetae lecticulae spreto cubili anteipsius pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo partum. Non enim ovum,quod scimus, illud; sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, quimatrem suam coepit continuo comitari.34. Nec eo setius longe maius ostentum et quod omnes merito perhorrescerent exoritur. sub ipsaenim mensa, quae reliquias prandii gerebat, terra dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinisfontem; hic resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt. Ipsoque illo momento quodstupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omnevinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copiososubdito rebullire. Visa est interea mustela etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus adtrahens,et de ore pastoricii canis virens exsiluit ranula, ipsumque canes qui proximus consistebat ariesadpetitum unico morsu strangulavit. Haec tot ac talia ingenti pavore domini illius et familiae totiusad extremum stupore deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minusnuminum caelestium leniendis minis quid et qualibus procuraretur hostiis.35. Adhuc omnibus exspectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit quidam servulus magnaset postremas domino illi fundorum clades adnuntians. Namque is adultis iam tribus liberis doctrinainstructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus. His adulescentibus erat cum quodam pauperemodicae casulae domino vetus familiaritas. At enim casulae parvulae conterminos magnos et beatosagros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis (splendidae) prosapiae (sed) maiorum gloriamale utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate; (hic) hostili modo vicini tenuisincursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo, fruges adhuc immaturas obterendo.
Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inanicommota questione terram totam sibi vindicabat. Tunc agrestis, verecundus alioquin, avaritia divitisiam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos addemonstrationem finium trepidans eximie corrogarat. Aderant inter alios tres illi fratres cladibusamici quantulum quantulum ferentes auxilium.36. Nec tamen ille vaesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel confusus, licet nonrapinis, saltem verbis temperare voluit, sed illis clementer expostulantibus fervidosque eius moresblanditiis permulcentibus repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiuransadseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam, denique vicinum illum auriculis per suosservulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri. Quo dicto insignis indignatio totosaudientium pertemptavit animos. Tunc unus et tribus fratribus incunctanter et paulo liberiusrespondit frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperesetiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari. Quod oleumflammae, quod sulpur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominisnutrimento fuit. Iamque ad extremam insaniam vecors, suspendium sese et totis illis et ipsis legibusmandare proclamans, canes pastoricios, villaticos feros atque immanes, adsuetos abiecta per agrosessitare cadavera, praeterea etiam transeuntium viatorum passivis morsibus alumnatos, laxari atquein eorum exitium inhortatos immitti praecepit. Qui simul signo solito pastorum incensi atqueinflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles eunt in homines eosquevariis adgressi vulneribus distrahunt ac lacerant nec fugientibus saltem compercunt, sed eo magisinritatiores secuntur.37. Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsisdigitis terrae prosternitur saevisque illis et ferocissimis canibus instruit nefariam dapem; protenusenim nancti praedam iacentem miserum illum adolescentem frustatim discerpunt. Atque ut eiusletalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias obvolutisque lacinia laevismanibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes adgrediuntur. Nec tameneorum ferociam vel conterere vel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultimavoce prolata, vindicarent de pollutissimo divite mortem fratris iunioris, ilico laniatus interisset.Tunc reliqui fratres non tam hercules desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt addivitem atque ardentibus animis impetuque vaesano lapidibus crebris in eum velitantur. At illecruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum perpectus medium transadegit. Nec tamen peremptus ac prorsus exanimatus adulescens ille terraeconcidit; nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisusviolentia defixum rigore librato suspenderat corpus. Sed et quidam de servulis procerus et validussicario ille ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuvenis dexterum brachium longo iactupetierat, sed impetu casso per extremos digitos transcurrens lapis contra omnium opinionemdeciderat innoxius.38. Non nullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit.Ficta namque manus usae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totiusnostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce et de prostratis tuiscivibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usqueproterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsusamputasset caput, iniquitate fati contusa decidit." Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo