11. Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e renata validum eo volente comminiscimus. Antesignani nostri partem, qua manus umerum subit, ictuper articulum medium temperato prorsus abscidimus, atque ibi brachio relicto, multis laciniisoffulto vulnere ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus. Acdum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam nec velsequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nosadfantibus multique precibus querens adhortatur per dexteram Martis per fidem sacramenti bonumcommilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus. Cur enim manui, quae rapere et iugularesola posset, fortem latronem supervivere? Sat se beatum qui manu socia volens occumberet.Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptumgladium suum diuque deosculatum per medium pectus ictu fortissimo transadigit. Tunc nosmagnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum maricelandum commisimus. Et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus.12. Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit. Enim vero Alcimus sollertibuscoeptis eo saevum Fortunae nutum non potuit adducere. Qui cum dormientis anus perfractotuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eamdebuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapiendadispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentisparcere vellet eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiterdestinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: "Quid, oro, fili, paupertinaspannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis divitibus, quorum haec fenestra domumprospicit?" Quo sermone callido deceptus astu et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verensscilicet ne et ea quae prius miserat quaeque postea missurus foret non sociis suis sed in alienos laresiam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domusattiguae, quam dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod <strong>eu</strong>m strenue quidem set satis inprovideconantem senile illud facinus quamquam invalido repentino tamen et inopinato pulsu nutantem acpendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit. Qui praeter altitudinem miniam superquendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem decidens perfracta diffisaque crate costarumrivos sanguinis vomens imitus narratisque nobis quae gesta sunt non diu cruciatus vitam evasit.Quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.13. Tunc orbitatis duplici plaga petiti iamque Thebanis conatibus abnuentes Plataeas proximanconscendimus civitatem. Ibi famam celebrem super quodam Demochare munus editurogladiatorium deprehendimus. Nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitatepraecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quisfacundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores istifamosae manus, venatores illi probatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulisbestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres structae tabularum nexibus adinstar circumforaneae domus, florida pictura decora futurae venationis receptacula. Qui praetereanumerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio foris etiam advexerat generosa illadamnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumquepatrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum. Nam praeter domesticisvenationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatimoblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.
14. Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus Invidiae noxios effugitoculos. Nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessionelanguidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum. Passim per plateasplurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia. Tunc vulgus ignobile, quosinculta pauperies sine dilectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitasconquirere, passim iacentes epulas accurrunt. Tunc e re nata suptile consilium ego et iste Eubulustale comminiscimur. Vnam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandamportamus ad nostrum receptaculum, eiusque probe nudatum carnibus corium servatis sollerter totisunguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasurastudiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporisflammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter sanguinantes sic instanti militiaedisponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceterisantistaret, atque si in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem domumqueDemocharis inlatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus.15. Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus ob<strong>eu</strong>ndum adrexerat. Quorum praeceteris Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machinae subivit aleam, iamque habili corioet mollitie tractabili vultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas, oras eius adaequamuset iuncturae rimam, licet gracilem, setae circumfluentis densitate saepimus. Ad ipsum confiniumgulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui etobtutui circa nares et oculos datis foraminibus fortissimum socium nostrum prorsus bestiam factuminmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus inrepsit ipse. Ad huncmodum prioribus inchoatis sic ad reliqua fallaciae pergimus.16. Sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris, qui genere Thracio proditur ius amicitiae summum cumillo Demochare colebat, litteras adfingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus videreturornando muneri dedicasse. Iamque provecta vespera abusi praesidio tenebrarum Thrasyleoniscaveam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus; qui miratus bestiae magnitudinem suiquecontubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui ut ipse habebat gerulisdecem aureos [ut ipse habebat] e suis loculis adnumerari. Tunc, ut novitas consuevit ad repentinasvisiones animos hominum pellicere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satiscallenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat; consonaquecivium voce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam clademferarum novo proventu quoquo modo fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam[iret iubet] summa cum diligentia reportari. Sed suscipiens ego:17. "Caveas," inquam "domine, fraglantia solis et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, utaudio, non recte valentium committere ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilemlocum immo et lacu aliquoi conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus bestiaelucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?" Talibus monitis Democharesperterritus numerumque perditarum secum recenses non difficulter adsensus ut ex arbitrio nostrocaveam locaremus facile permisit. "Sed et nos" inquam "ipsi parati sumus hic ibidem pro cavea istaexcubare noctes, ut aestus et vexationis incommodo bestiae fatigatae et cibum tempestivum etpotum solitum accuratius offeramus." "Nihil indigemus labore isto vestro," respondit ille "iampaene tota familia per diutinam consuetudinem nutriendis ursis exercitata est."
- Page 1 and 2: MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9: verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12: saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14: et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16: trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18: [26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20: Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 33 and 34: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36: damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81:
7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83:
ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85:
perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87:
calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89:
incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91:
apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94:
Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96:
denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98:
ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100:
18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102:
addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104:
prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106:
Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108:
ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110:
14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112:
maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114:
custodiens imaginabor." Ad istum mo