"Adhuc" inquit "tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meius deversatur oculis,adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formonsus Tlepolemus inmeo vivit pectore. Boni ergo et optimi consules, si luctui legitimo miserrimae feminae necessariumconcesserit tempus, quoad residuis mensibus spatium reliquum compleatur anni, quae res cummeum pudorem, tum etiam tuum salutare commodum respicit, ne forte inmaturitate nuptiarumindignatione iusta manes acerbos mariti ad exitium salutis tuae suscitemus."10. Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactum vel saltem tempestiva pollicitatione recreatusidentidem pergit lingua satianti susurros improbos inurgere, quoad simulanter revicta Charitesuscipit: "Istud equidem certe magnopere deprecanti concedas necesse est mihi, Thrasylle, utinterdum taciti clandestinos coitus obeamus nec quisquam persentiscat familiarium, quoad reliquosdies metiatur annus."Promissioni fallaciosae mulieris oppressus subcubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivoconcubitu noctemque et opertas exoptat ultro tenebras uno potiundi studio postponens omnia. "Sedheus tu," inquit Charite, quam prope vestre contectus omnique comite viduatus prima vigilia tacitusfores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustrisadhaerens excubabit adventui tuo. Nec setius patefactis aedibus acceptum te nullo lumine conscioad meum perducet cubiculum."11. Placuit Thrasyllo scaena feralium nuptiarum. Nec sequius aliquid suspicatus sed exspectationeturbidus de diei tantum spatio et vesperae mora querebatur. Sed ubi sol tandem nocti decessit, eximperio Charites adest ornatus et nutricis captiosa vigilia deceptus inrepit cubiculum pronus spei.Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calcibus et oenophoro, quod inmixtumvino soporiferum gerebat venenum, crebris potionibus avide ac secure haurientem mentita dominaetarditatem, quasi parentem adsideret aegrotum, facile sepelivit ad somnum. Iamque eo ad omnesiniurias exposito ac supinato introvocata Charite masculis animis impetumque duro fremens invaditac supersistit sicarium.12. "En" inquit "fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus. Haec est illadextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavitexitium, oculi isti quibus male placui, qui quodam modo tamen iam futuras tenebras auspicantesvenientes poenas antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non ego gladio, non ferro petam;absit ut simili mortis genere cum marito meo coaequeris: vivo tibi morientur oculi nec quicquamvidebis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui quam vitam tuam sentias. Lucem certe nontenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sedincertum simulacrum errabis inter Orcum et solem, et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavitpupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris. At ego sepulchrum meiTlepolemi tuo luminum cruore libato et sanctis manibus eius istis oculis parentabo. Sed quid moratemporis dignum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestiferos imaginaris amplexus? Relictissomnulentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem. Attolle vacuam faciem, vindictamrecognosce, infortunium intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sicfaces nuptiales tuos illuminarunt thalamos. Vltrices habebis pronubas et orbitatem comitem etperpetuae conscientiae stimulum."
13. Ad hunc modum vaticinata mulier acu crinali capite deprompta Thrasylli convulnerat totalumina eumque prorsus exosculatum relinquens, dum dolore nescio crapulam cum somno discutit,arrepto nudo gladio, quo se Tlepolemus solebat incingere, per mediam civitatem cursu furiosoproripit se procul dubio nescio quod scelus gestiens et recta monimentum mariti contendit. At nos etomnis populus, nudatis totis aedibus, studiose consequimur hortati mutuo ferrum vesanis extorqueremanibus. Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubifletus uberes et lamentationes varias cunctorum intuetur, "Abicite" inquit "importunas lacrimas,abicite luctum meis virtutibus alienum. Vindicavi in mei mariti cruentum peremptorem, punita sumfunestum mearum [mearum] nuptiarum praedonem. Iam tempus est ut isto gladio deorsus ad meumTlepolemum viam quaeram."14. Et enarratis ordine singulis quae sibi per somnium nuntiaverat maritus quoque astu Thrasylluminductum petisset, ferro sub papillam dexteram transadacto corruit et in suo sibi pervolutatasanguine postremo balbuttiens incerto sermone proflavit animam virilem. Tunc propere familiaresmiserae Charites accuratissime corpus ablutum unita sepultura ibidem marito perpetuam coniugemreddidere.Thrasyllus vero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti (cladi nisi nova) cladereddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum"Vltronea vobis, infesti Manes, en adest victima" saepe clamitans, valvis super sese diligenterobseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum."15. Haec ille longos trahens suspiritus et nonnumquam inlacrimans graviter adfectis rusticisadnuntiabat. Tunc illi mutati dominii novitatem metuentes et infortunium domus erilis altiusmiserantes fugere conparant. Sed equorum magister, qui me curandum magna ille quidemcommendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque servabat meo atque aliorumiumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos et mulieres,gerebamus pullos, passeres, aedos, catellos, et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostrisquoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinae, quanquam enormis, urguebat, quippe gaudialifuga detestabilem illum exsectorem virilitatis meae relinquentem.Silvosi montis asperum permensi iugum rursusque reposita camporum spatia pervecti, iam vesperasemitam tenebrante, pervenimus ad quoddam castellum frequens et opulens, unde nos incolaenocturna immo vero matutina etiam prohibebant egressione: lupos enim numerosos grandes etvastis corporibus sarcinosos ac nimia ferocitate saevientes passim rapinis adsuetos infestarecunctam illam regionem iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes adgredi,immo etiam vaesana fame rabidos finitimas expugnare villas, exitiumque inertissimarum pecudumipsis iam humanis capitibus imminere. Denique ob iter illud qua nobis erat commeadum iaceresemesa hominum corpora suisque visceribus nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoquesumma cautione viam aggredi debere, idque vel in primis observitare ut luce clara et die iamprovecto et sole florido vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarumrepigratur impetus, non laciniatim disperso, sed cuneatim spirato commeatu difficultates illatransabiremus.
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20: Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32: 14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36: damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo