12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

20. Sed in rebus scaevis adfulsit Fortunae nutus hilarior nescio an futuris periculis me reservans,certe praesente statutaque morte liberans. Nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquaelutulentae proximum conspicatus ibi memet inprovido saltu totum abicio flammaque prorsusextincta tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed ille deterrimus ac temerarius puerhoc quoque suum nequissimum factum in me retortis gregariisque omnibus adfirmavit me spontevicinorum foculos transeuntem titubanti gradu prolapsum ignem ultroneum accersisse mihi, etarridens addidit: "Quo usque ergo frustra pascemus inigninum istum?" Nec multis interiectis diebuslonge peioribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuumme ducens iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium rennuensquerelas huius modi concinnat:221. Videtis istum pigrum tardissimusque et nimis asinum? Me post cetera flagitia nunc novispericulis etiam angit. Vt quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitura mulier seu virgonubilis seu tener puellus est, ilico disturbato gestamine, non numquam etiam ipsis stramentisabiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit et humi prostrati illis inhians illicitas atqueincognitas temptat libidines et ferinas voluptates, aversaque Venere invitat ad nuptias. Namimaginem etiam savii mentiendo ore improbo compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocrislites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, lignoquod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus et festivus hic amasio humosordida prostratam mulierem ibidem omnium gestiebat inscendere. Quod nisi ploratu questuquefemineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset ereptaliberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobisvero poenale reliquisset exitium."22. Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementiuspremerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit. Denique unus ex illis: "Quinigitur publicum istum maritum" inquit "immo communem omnium adulterum illis suis monstruosisnuptiis condignam victimamus hostiam? et ?Heus tu, puer," ait "obtruncato protinus eo intestinaquidem canibus nostris iacta, ceteram vero carnem omnem operariorum cenae reserva. Nam coriumadfirmavit cineris inspersum dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur."Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus etmeis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinusgladium cotis adtritu parabat.23. Sed quidam de coetu illo rusticorum: "Nefas? ait "tam bellum asinum sic enecare et propterluxuriem lasciviamque amatoriam criminatum opera servitioque tam necessario carere, cumalioquin exsectis genitalibus possit neque in venerem nullo modo surgere vosque omni metupericuli liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici. Multos ego scio non modoasinos inertes, verum etiam ferocissimo equos nimio libidinis laborantes atque ob id trucesvesanoque adhibita tali detestatione mansuetos ac mites exinde factos et oneri ferundo non inhabileset cetero ministerio patiente. Denique nisi vobis suadeo nolentibus, possum spatio modicointeriecto, quo mercatum obire statui, petitis e domo ferramentis huic curare praeparatis ad vos

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!