12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

invaderent bestias, immittuntur statimque sollertis disciplinae memores partitae totos praecinguntaditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidisdissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pavens dammula nec prae ceteris feris mitior cerva,sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus coriosqualidus, setis insurgentibus spinae hispidus, dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectuminaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus. Et primum quidem canumprocaciores, quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, deincalcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit.5. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiaminermes atque inmuniti tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus, Thrasyllus veronactus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: "Quid stupore confusivel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum vel in modum pavoris feminei deiectitam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ociusindipiscimur? En cape venabulum et ego sumo lanceam." Nec tantillum morati protinus insiliuntequos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquetimpetum et incendio feritatis ardescens dentium compulsu quem primum insiliat cunctabundarimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum quod gerebat insuper dorsum bestiae contorsit. AtThrasyllus ferae quidem pepercit, set equi quo vehebatur Tlepolemus postremos poplites lanceaferiens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominumsuum devolvit ad terram. Nec diu, sed eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, moxipsum resurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiaelitatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso ac frustra vulneracontegenti suumque auxilium miseriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam tanto illequidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium. Nec non tamenipsam quoque bestiam facili manu transadigit.6. Ad hunc modum definito iuvene exciti latibulo suo quisque familia maesta concurrimus. At illequanquam perfecti voto prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontemadseverat et dolorem simulat et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus omnia quidemlugentium officia sollerter adfinxit, sed solae lacrimae procedere noluerunt. Sic ad nostrisimilitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat.Necdum satis scelere transacto fama dilabitur et cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet etaures infelicis nuptae percutit. Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud,amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria ferturinsana voce casum mariti quiritans. Confluunt civium maestae catervae, secuntur obvii doloresociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis. Et ecce mariti cadaver accurrit labantique spiritutotam se super corpus effudit ac paenissime ibidem, quam devoverat, ei reddidit animam. Sed aegremanibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populodeducitur ad sepulturam.7. Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere et quas in primo maerore lacrimas non habebatiam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus Veritatem ipsam fallere. Illumamicum, coaetaneum, contubernalem, fratrem denique addito nomine lugubri ciere, nec non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!