12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

10. Nec defuit qui manu super dorsum m<strong>eu</strong>m iniecta in ipso deae, quam gerebam, gremio scrutatusreperiret atque incoram omnium aur<strong>eu</strong>m depromeret cantharum. nec isto saltem tam nefario scelereimpuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendoso risu cavillantes: "En" inquiunt"indignae rei scaevitatem! Quam plerumque insontes periclitantur homines! Propter unicumcaliculum, quem d<strong>eu</strong>m mater sorori suae deae Syriae hospitale munus optulit, ut noxius religionisantistites ad discrimen vocari capitis."Haec et alias similis afannas frustra blaterantis eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos inTullianum conpingunt cantharoque et ipso simulacro quod gerebam apud fani donarium redditis acconsecratis altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt, septemque nummiscarius quam prius me comparaverat Philebus quidam pistor de proximo castello praestinavit,protinusque frumento etiam coempto adfatim onustum per inter arduum scrupis et cuiusce modistirpibus infestum ad pistrinum quod exercebat perducit.11. Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia nec die tantumverum perperi etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam.Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus domitus loca lautia prolixepraebuit. nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nectamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae quae maxima videbaturmatutinus adstituor et illico velata facile propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbetermini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. Nec tamensagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui; sedquanquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamenut expertes et ignarus operis stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum ethuius modi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam utique leviorem laborem legatum irivel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exercui. Complures enim protinusbaculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repentesigno dato et clamore conserto, plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant ut cunctisconsiliis abiectis ilico scitissime taeniae spartae totus innixus discursus alacres obirem.12. At subita sectae commutatione risum toto coetu commoveram. Iamque maxima diei partetransacta defunctum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum adplicantpraesepio. At ego, quanquam eximie fatigatus et reflectione virium vehementer indiguus et prorsusfame perditus, tamen familiare curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo, qui copiosusaderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar. Dii boni, quales illichomunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magisinumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem iniecti, cuncti tamen sic tunicatiut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes anulati, tum luroredeformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminanti et inmodum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.13. Iam de meo iumentario contubernio quid vel ad quem modum memorem? Quales illi muli senesvel cantherii debiles. Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, cervicescariosa vulnerum putredine follicantes, nares languidas adsiduo pulsu tussedinis hiulci, pectoracopulae spartae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!