12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

tu, simplex alioquin et expers rerum talium, sperasne te sanctissimi nec minus truculenti fontis velunam stillam posse furari vel omnino contingere? Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istasStygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum deos per Stygis maiestatemsolere? Sed cedo istam urnulam", et protinus adrepta complexaque festinat libratisque pinnarumnutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigiumdextra laevaque porrigens nolentes aquas et ut abiret innoxius praeminantes excipit, commentus obiussum Veneris petere eique se praeministrare, quare paulo facilior ad<strong>eu</strong>ndi fuit copia.16. Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit. Nec tamen nutum deaesaevientis vel tunc expiare potuit. Nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellatrenidens exitiabile: "Iam tu quidem magna videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quaetalibus praeceptis meis obtemperasti naviter. Sed adhuc istud, mea pupula ministrare debebis. Sumeistam pyxidem", et dedit; "protinus usque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tuncconferens pyxidem Proserpinae: "Petit de te Venus" dicito "modicum de tua mittas ei formonsitatevel ad unam saltem dieculam sufficiens. Nam quod habuit, dum filium curat aegrotum, consumpsitatque contrivit omne". Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrumdeorum frequentare."17. Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitiumsese compelli manifeste comperit. Quidni? quae suis pedibus ultro ad Tartarum manesquecommeare cogeretur. Nec cunctata divitius pergit ad quampiam turrim praealtam, indidem sesedatura praecipitem: sic enim rebatur ad inferos recte atque pulcherrime se posse descendere. Sedturris prorumpit in vocem subitam et: "Quid te" inquit "praecipitio, misella, quaeris extinguere?Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuosemel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris.Mihi ausculta.18. Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est: huius conterminam deviis abditam locisquaere Taenarum.Inibi spiraculum Ditis et per portas hiantes monstratur iter invium, cui te limine transmeato simulcommiseris iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam. Sed non hactenus vacua debebis perillas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus at in ipso oreduas ferre stipes. Iamque confecta bona parte mortiferae viae continaberis claudum asinumlignorum gerulum cum agasone simili, qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigasei, sed tu nulla voce deprompta tacita praeterito. Nec mora, cum ad flumen mortuum venies, cuipraefectus Charon protenus expetens portorium sic ad ripam ulteriorem sutili cumba deducitcommeantes. Ergo et inter mortuos avaritia vivit nec Charon ille Ditis exactor tantus d<strong>eu</strong>s quicquamgratuito facit: set moriens pauper viaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo<strong>eu</strong>m exspirare patietur. Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sictamen ut ipse sua manu de tuo sumat ore. Nec setius tibi pigrum fluentum transmeanti quidamsupernatans senex mortuus putris adtollens manus orabit ut <strong>eu</strong>m intra navigium trahas, nec tu tameninclita adflectare pietate.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!