4. Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant earumque mediasemenstris luna flammeos spirabat ignes. Quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus,individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat. Nam dextra quidemferebat aereum crepitaculum, cuius per angustam lamminam in modum baltei recurvatam traiectaemediae paucae virgulae, crispante brachio trigeminos iactus, reddebant argutum sonorem. Laevaevero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caputextollens arduum cervicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricisfoliis intextae. Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est:5. "En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina,saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorumdearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deploratasilentia nutibus meis dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugototus veneratus orbis. Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum matrem, hinc autochthones AtticiCecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi DictynnamDianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusinii vetusti Actaeam Cererem, Iunonem alii,Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei Solis inlustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptiicaerimoniis me propriis percolentes appellant vero nomine reginam Isidem. Adsum tuos miseratacasus, adsum favens et propitia. Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem; iamtibi providentia mea inlucescit dies salutaris. Ergo igitur imperiis istis meis animum intendesollicitum. Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo sedatishibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus navigabili iam pelago rudem dedicantescarinam primitias commeatus libant mei sacerdotes. Id sacrum nec sollicita nec profana mentedebebis opperiri.6. Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam manu dextera sistro cohaerentemgestabit coronam. Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam mea volentia fretuset de proximo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihiqueiam dudum detestabilis belvae istius corio te protinus exue. Nec quicquam rerum mearumreformides ut arduum. Nam hoc eodem momento, quo tibi venio, simul et ibi praesens, quae suntsequentia, sacerdoti meo per quietem facienda praecipio. Meo iussu tibi constricti comitatusdecedent populi, nec inter hilares caerimonias et festiva spectacula quisquam deformem istam quamgeris faciem perhorrescet vel figuram tuam repente mutatam sequius interpretatus aliquis malignecriminabitur. Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua vitae tuaecurricula adusque terminos ultimi spiritus vadata. Nec iniurium, cuius beneficio redieris adhomines, ei totum debere, quod vives. Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus, et cumspatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirutundo me,quam vides, Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysiosincolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. Quodsi sedulis obsequiis et religiosis ministeriis ettenacibus castimoniis numen nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tuo spatia vitam quoquetibi prorogare mihi tantum licere."7. Sic oraculi venerabilis fine prolato numen invictum in se recessit. Nec mora, cum somno protinusabsolutus pavore et gaudio ac dein sudore nimio permixtus exsurgo summeque miratus deaepotentis tam claram praesentiam, marino rore respersus magnisque imperiis eius intentus monitionis
ordinem recolebam. Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursureligioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas, tantaque hilaritudine praeterpeculiarem meam gestire mihi cuncta videbantur, ut pecua etiam cuiusce modi et totas domos etipsum diem serena facie gaudere sentirem. Nam et pruinam pridianam dies apricus ac placidusrepente fuerat insecutus, ut canorae etiam aviculae prolectatae verno vapore concentus suavesadsonarent, matrem siderum, parentem temporum orbisque totius dominam blando mulcentesadfamine. Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbracontentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorumdulces strepitus obsibilabant, magnoque procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumoreposito mare quietas adluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoqueluminis proprii splendore candebat.8. Ecce pompae magnae paulatim praecedunt anteludia votivis cuiusque studiis exornatapulcherrume. Hic incinctus balteo militem gerebat, illum succinctum chlamide crepides et venabulavenatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et adtextis capitecrinibus incessu perfluo feminam mentiebatur. Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem eludo putares gladiatorio procedere. Nec ille deerat, qui magistratum fascibus purpuraque luderet,nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversisharundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret. Vidi et ursammansuem cultu matronali sella vehebatur, et simiam pilleo textili crocotisque PhrygiisCatamiti pastoris specie aureum gestantem poculum et asinum pinis adglutinatis adambulantemcuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideresutrumque.9. Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deaepeculiaris pompa moliebatur. Mulieres candido splendentes amicimine, vario laetantes gestamine,verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solumsternebant flosculis, aliae, quae nitentibus speculis pone tergum reversis venienti deae obviumcommonstrarent obsequium et quae pectines eburnos ferentes gestu brachiorum flexuque digitorumornatum atque obpexum crinium regalium fingerent, illae etiam, quae ceteris unguentis et genialibalsamo guttatim excusso conspargebant plateas; magnus praeterea sexus utriusque numeruslucernis, taedis, cereis et alio genere facticii luminis siderum caelestium stirpem propitiantes.Symphoniae dehinc suaves, fistulae tibiaeque modulis dulcissimis personabant. Eas amoenuslectissimae iuventutis veste nivea et cataclista praenitens sequebatur chorus, carmen venustumiterantes, quod Camenarum favore sollers poÎta modulatus edixerat, quod argumentum referebatinterim maiorum antecantamenta votorum. Ibant et dicati magno Sarapi tibicines, qui per oblicumcalamum, ad aurem porrectum dexteram, familiarem templi deique modulum frequentabant, etplerique, qui facilem sacris viam dari praedicarent.10. Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis,linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillumderasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis immovero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes, et antistites sacrorum proceres illi, quicandido linteamine cinctum pectoralem adusque vestigia strictum iniecti potentissimorum deum
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38:
producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40:
agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42:
vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44:
18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46:
mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48:
Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50:
et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52:
Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55:
disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo