proximas balneas et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumroransabluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigiaconstituit secretoque mandatis quibusdam, quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitrispraecepit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem coÎrcerem neque ullum animal essem etinvinius essem. Quis venerabili continentia rite servatis, iam dies aderat divino destinatusvadimonio, et sol curvatus intrahebat vesperam. Tum ecce confluunt undique turbae sacrorum rituvetusto variis quisque me muneribus honorantes. Tunc semotis procul profanis omnibus linteorudique me contectum amicimine arrepta manu sacerdos deducit ad ipsius sacrarii penetralia.Quaeras forsitan satis anxie, studiose lector, quid deinde dictum, quid factum; dicerem, si dicereliceret, cognosceres, si liceret audire. Sed parem noxam contraherent et aures et lingua, , illae temerariae curiositatis. Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensumangore diutino cruciabo. Igitur audi, sed crede, quae vera sunt. Accessi confinium mortis et calcatoProserpinae limine per omnia vectus elementa remeavi, nocte media vidi solem candidocoruscantem lumine, deos inferos et deos superos accessi coram et adoravi de proximo. Ecce tibirettuli, quae, quamvis audita, ignores tamen necesse est. ergo quod solum potest sine piaculo adprofanorum intellegentias enuntiari, referam.24. Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, sed effari deo eonullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi. Namque in ipso aedissacrae meditullio ante deae simulacrum constitutum tribunal ligneum iussus superstiti byssinaquidem sed floride depicta veste conspicuus. Et umeris dependebat pone tergum talorum tenuspretiosa chlamida. Quaqua tamen viseres, colore vario circumnotatis insignibar animalibus; hincdracones Indici, inde grypes Hyperborei, quos in speciem pinnatae alitis generat mundus alter. HancOlympiacam stolam sacrati nuncupant. At manu dextera gerebam flammis adultam facem et caputdecore corona cinxerat palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus. Sic ad instar Solisexornato me et in vicem simulacri constituto, repente velis reductis, in aspectum populus errabat.Exhinc festissimum celebravi natalem sacrorum, et suaves epulae et faceta convivia. Dies etiamtertius pari caerimoniarum ritu celebratus et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.Paucis dehinc ibidem commoratus diebus inexplicabili voluptate simulacri divini perfruebar,inremunerabili quippe beneficio pigneratus. Sed tandem deae monitu, licet non plene, tamen promeo modulo supplicue gratis persolutis, tardam satis domuitionem comparo, vix equidem abruptisardentissimi desiderii retinaculis. Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersisvestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans aio:25. "Tu quidem sancta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica,dulcem matris adfectationem miserorum casibus tribuis. Nec dies nec quies nulla ac ne momentumquidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsisvitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractaslicia et Fortunae tempestates mitigas et stellarum noxios meatus cohibes. Te superi colunt,observant inferi, tu rotas orbem, luminas solem, regis mundum, calcas tartarum. Tibi respondentsidera, redeunt tempora, gaudent numina, serviunt elementa. Tuo nutu spirant flamina, nutriuntnubila, germinant semina, crescunt germina. Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes,ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes. At ego referendis laudibustuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio; nec mihi vocis ubertas ad dicenda,quae de tua maiestate sentio, sufficit nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonisaeterna series. Ergo quod solum potest religiosus quidem, sed pauper alioquin, efficere curabo:divinos tuos vultus numenque sanctissimum intra pectoris mei secreta conditum perpetuo
custodiens imaginabor." Ad istum modum deprecato summo numine complexus Mithramsacerdotem et meum iam parentem colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quodeum condigne tantis beneficiis munerari nequirem.26. Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior et rectapatrium larem revisurus meum post aliquam multum temporis contendo paucosque post diebusdeae potentis instinctu raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa, Romam versus profectionemdirigo, tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum celerrime ac dehinccarpento pervolavi, vesperaque, quam dies insequebatur Iduum Decembrium, sacrosanctam istamcivitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit quam cotidie supplicaresummo numini reginae Isidis, quae de templi situ sumpto nomine Campensis summa cumveneratione propitiatur. Eram cultor denique adsiduus, fani quidem advena, religionis autemindigena. Ecce transcurso signifero circulo Sol magnus annum compleverat, et quietem meamrursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, rursus sacrorum commonet.Mirabar, quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? plenissime iam dudumvidebar initiatus.27. Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliisexamino, novum mirumque plane comperior: deae quidem me tantum sacris imbutum, at magni deideumque summi parentis invicti Osiris necdum sacris inlustratum; quanquam enim conexa, immovero unita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum; prohincme quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem. Nec diu res in ambiguo stetit. Namproxuma nocte vidi quendam de sacratis linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedamgerens ad ipsos meos lares collocaret et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas. Isut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexocunctabundo clementer incedebat vestigio. Sublata est ergo post tam manifestam deum voluntatemambiguitatis tota caligo et ilico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabarsingulos, ecqui vestigium similis ut somnium. Nec fides afuit. Nam de pastophoris unum conspexistatim praeter indicium pedis cetero etiam statu atque habitu examussim nocturnae imaginicongruentem, quem Asinium Marcellum vocitari cognovi postea, reformationis meae alienum nomen. Nec moratus conveni protinus eum sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippeiam dudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum. Nam sibi visus estquiete proxima, dum magno deo coronas exaptat, * * * et de eius ore, quo singulorum fata dictat,audisse mitti sibi Madaurensem, sed admodum pauperem, sui statim sua sacra deberet ministrare;nam et illi studiorum gloriam et ipsi grande compendium sua comparari providentia.28. Ad istum modum desponsus sacris sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar. Nam etviriculas patrimonii peregrinationis adtriverant impensae et erogationes urbicae pristinis illisprovincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetusproverbium, inter sacrum ego et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinispremebar instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, vesteipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem contraxi summulam. Et id ipsum praeceptumfuerat specialiter: "An tu" inquit "si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquamparceres: nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere?" Ergoigitur cunctis adfatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiamderaso capite, principalis dei nocturnis orgiis inlustratus, plena iam fiducia germanae religionis
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38:
producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40:
agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42:
vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44:
18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46:
mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48:
Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50:
et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52:
Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55:
disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57:
popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59:
Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61:
7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96: denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98: ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111: maxime, quod praeter congruentiam l