12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Quo me conferam? Quibus modis stelionem istum cohibeam? Petamne auxilium ab inimica meaSobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendis saepius? At rusticae squalentisque feminaeconloquium prorsus [adhibendum est] horresco. Nec tamen vindictae solacium und<strong>eu</strong>ndespernendum est. Illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonemistum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsumcorpus eius acrioribus remediis coerceat. Tunc iniuriae meae litatum crediderim cum eius comasquas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi deraserit, pinnas quas meo gremio nectareifontis infeci praetotonderit."31. Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. Sed eam protinus Ceres etIuno continantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatemmicantium oculorum coerceret. At illa: "Opportune" inquit " ardenti prorsus isto meo pectorivolentiam scilicet perpetraturae venitis. Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivamvolaticam mihi requirite. Nec enim vos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii meifacta latuerunt."Tunc illae non ignarae quae gesta sunt palpare Veneris iram saevientem sic adortae: "Quid tale,domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptate illius impugnes et, quam ille diligit, tuquoque perdere gestias? Quod autem, oramus, isti crimen si puellae lepidae libenter adrisit? Anignoras <strong>eu</strong>m masculum et iuvenem esse vel certe iam quot sit annorum oblita es? An, quod aetatemportat bellule, puer tibi semper videtur? Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusussemper explorabis curiose et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasquedelicias in formonso filio reprehendes? Quid autem te d<strong>eu</strong>m, qui hominum patietur passimcupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas et vitiorum muliebriumpublicam praecludas officinam?" Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamvisabsenti blandiebantur. Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis altrorsusconcito gradu pelago viam capessit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!