12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Liber X1. Die sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, quipropter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicentedictum abducit atque a suo contubernio ­ hoc enim mihi videbatur sarcinis propriis onustum etprorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam. Nam et galeam nitore praedicantem etscutum gerebam longius relucens, sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicetnon disciplinae tunc quidem causa, sed propter sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulocomposuerat. Confecta campestri nec adeo difficili via quandam civitatulam pervenimus nec instabulo, sed in domo cuiusdam decurionis devertimus. Statimque me commendato cuidam servuloipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.2. Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiamlegatis, ad librum profero. Dominus aedium habebat iuvenem filium prope litteratum atque ob idconsequenter pietate modestia praecipuum, quem tibi quoque provenisse cuperes vel talem. Huiusmatre multo ante defuncta rursum matrimonium sibi reparaverat ductaque alia filium procreaveratalium, qui adaeque iam duodecimum annum aetatis supergressus erat. Sed noverca forma magisquam mortibus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsaflagitium, oculos ad privignum adiecit. Iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulamlegere et a socco ad coturnum ascendere.Sed mulier illa, quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebat, imbecillis adhuc eius viribusfacile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat. At ubi completis igne vaesano totis praecordiisinmodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnusanimi metitur [in] corporis valetudinem. Iam cetera salutis vultusque detrimenta et aegris etamantibus examussim convenire nemo qui nesciat: pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua,quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior. Crederes et illam fluctuare tantumvaporibus febrium, nisi quod et flebat. Heus medicorum ignarae mentes, quid venae pulsus, quidcoloris intemperantia, quid fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebiter laterum mutuaevicissitudines? Dii boni, quam facilis licet non artifici medico cuivis tamen docto Veneriaecupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem!3. Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium at ad se vocari praecipitfilium ­ quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libenter eraderet. Nec adulescensaegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem, cubiculum petit, uxoripatris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa cruciabili silentio diutissimefatigata et ut in quodam vado dubitationis haerens omne verbum, quod praesenti sermoni putabataptissimum, rursum improbans nutante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium,decunctatur. At iuvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus summisso vultu rogat ultro praesentiscausas aegritudinis. Tunc illa nacta solitudinis damnosam occasionem prorumpit in audaciam etubertim adlacrimans laciniamque contegens faciem voce trepida sic eum breviter adfatur:"Causa omnis et origo praesentis doloris set etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es. Isti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!