12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

et mittit mihi Byrrhena xeniola porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetatepretiosi. Tunc ego vocata Photide: "Ecce" inquam "Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro.Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigoremlibidinis incutiat. Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleolucerna et vino calix abundet." Diem ceterum lavacro ac dein cenae dedimus. Nam Milonis boniconcinnaticiam mensulam rogatus adcubueram, quam pote tutus ab uxoris eius aspectu, Byrrhenaemonitorum memor, et perinde in eius faciem oculos meos ac si in Avernum lacum formidansdeieceram. Sed adsidue respiciens praeministrantem Photidem inibi recreabar animi, cum ecce iamvesperam lucernam intuens Pamphile: "Quam largus" inquit "imber aderit crastino" et percontantimarito qui comperisset istud respondit sibi lucernam praedicere. Quod dictum ipsius Milo risusecutus: "Grandem" inquit "istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solemipsum de specula candelabri contuetur."[12] Ad haec ego subiciens: "Sunt" aio "prima huiusce divinationis experimenta; nec mirum, licetmodicum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestisignis velut sui parentis, quid is sit editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire etnobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totamcivitatem responsis turbulentat et arcana fatorum stipibus emerendis edicit in vulgum, qui diescopulas nuptiarum adfirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, quiviatori celebris, qui navigiis opportunus. Mihi denique proventum huius peregrinationis inquirentimulta respondit et oppido mira et satis varia; nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiammagnam et incredundam fabulam et libros me futurum."[13] Ad haec renidens Milo: "Qua" inquit "corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatushic iste Chaldaeus est?" "Procerus" inquam "et suffusculus, Diophanes nomine." "Ipse est" ait "necullus alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo veromercedes opimas iam consecutus fortunae scaevam an saevam verius dixerim miser incidit. Namdie quadam cum frequentis populi circulo conseptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdoquidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum peregrinationi cupiens. Quem cumelectum destinasset ille, iam deposita crumina, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centumdenarium quos mercedem divinationis auferret, ecce quidam de nobilibus adulescentulus a tergoadrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primumconsaviatus eum iuxtim se ut adsidat effecit, [attonitus] et repentinae visionis stupore etpraesentis negotii quod gerebat oblitus infit ad eum: "Quam olim equidem exoptatus nobisadvenis?". Respondit ad haec ille alius: "Commodum vespera oriente. Sed vicissim tu quoque,frater, mihi memora quem ad modum exinde ut de Euboea insula festinus enavigasti et maris et viaeconfeceris iter."[14] Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius mente viduus necdum suus: "Hostes" inquit "etomnes inimici nostri tam diram, immo vero Ulixeam peregrinationem incidant. Nam et navis ipsa vehebamur variis turbinibus procellarum quassata utroque regimine amisso aegre adulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est et nos omnibus amissis vix enatavimus.Quodcumque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omnelatrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus frater meus sub istisoculis miser iugulatus est." Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator correptis nummulissuis, quod divinationis mercedi destinaverat, protinus aufugit. Ac dehinc tunc demum Diophanes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!