12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

18. Sed prius est ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem referam, vis iste vel undefuerit: Thiasus hoc enim nomine m<strong>eu</strong>s nuncupabatur dominus ­ oriundus patria Corintho, quodcaput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensishonoribus quinquennali magistratui fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderetfascium, munus gladiatorum triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat.Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat nobilissimas feras et famososinde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionemparabat. Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partimcontecta partim revelata frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliisiumentis Gallicanis, quibus generosa suboles perhibet pretiosa dignitatem, me phaleris aureis etfucatis ephippis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutisexornatum ipse residens amantissime nonnumquam commisit adfatur sermonibus atque inter aliapleraque summe se delectari profitebatur, quod haberet in me simul et convivam et vectorem.19. At ubi partim terrestri partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civiumturbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi studentes honori quam mei conspectuscupientes. Nam tanta etiam ibidem de me fama pervaserat, ut non mediocri questui praeposito illomeo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata foreatque singulis eorum sorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradereconsuerat.Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens. Quae more ceterorum visum m<strong>eu</strong>mmercata ac dehinc multiformibus ludicris delectata per admirationem adsiduam paulatim inadmirabilem mei cupidinem incidit; nec ullam vaesanae libidini medelam capiens ad instar asinariaePasiphaae complexus meos ardenter exspectabat, grandi denique praemio cum altore depecta estnoctis unius concubitum; at ille nequaquam posset de me suave provenire, lucrosuo tantum contentus, adnuit.20. Iam demique cenati a triclinio domini decesseramus et iam dudum praestolantem cubiculo meomatronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus! Quattuor <strong>eu</strong>nuchiconfestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitumpraestruunt, sed et strangula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt ac desuperbrevibus admodum, sed satis copiosis pulvillis aliis nimis modicis, quis maxillas et cervicesdelicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt. Nec dominae voluptates diutina suapraesentia morati, clavis foribus facessunt. At intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobistenebras inalbabant.21. Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua decoras devinxerat papillas,lumen propter adsistens, de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsamino meque indidemlargissime perfricat, sed multo tanta impensius (cura) etiam nares perfundit meas. Tunc exosculatapressule, non qualia in lupanari solent basiola vel meretricum poscinummia vel adventorumnegantinummia, sed pura atque sincera instruit et blandissimos adfatus: "Amo" et "Cupio" et "Tesolum diligo" et "Sine te iam vivere nequeo" et cetera, quis mulieres et alios inducunt et suastestantur adfectationes, capistroque me prehensum more, quo didiceram, reclinat facile, quippe cumnil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!