12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

morsibus laceratus ferroque laniatus obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generosovigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tantaque formidinecoetum illum turbaverat, ut usque diluculum immo et in multum diem nemo quisquam fuerit aususquamvis iacentem bestiam vel digito contigere, nisi tandem pigre ac timide quidam lanius paulofidentior utero bestiae resecto ursae magnificum despoliavit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobisperivit, sed a gloria non peribit. Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverantfideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes istud apud nostros animos identidemreputabamus merito nullam fidem in vita nostra reperiri, quod ad manis iam et mortuos odioperfidiae nostrae demigrarit. Sic onere vecturae simul et asperitate viae toti fatigati tribus comitumdesideratis istas quas videtis praedas adveximus."22. Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino merolibant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt. Enim nobis anus illarecens ord<strong>eu</strong>m adfatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem m<strong>eu</strong>s tanta copia soluspotitus saliares se cenas cenare crederet. Ego vero, numquam alias hord<strong>eu</strong>m crudum sed tunsumminutatim et diutina coquitatione iurulentum semper solitus esse, [rim] rimatus angulum, quo panesreliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenterexerceo. Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partimgladiis armati, partim in Lemures reformati, concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanterfortiter manducantem vel somnus imminens impedire potuit. Et quamquam prius, cum essemLucius, unico vel secundo pane contentus mensa decederem, tunc ventri tam profundo serviens iamferme tertium qualum rumigabam. Huic me operi attonitum clara lux oppressit.23. Tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitimlenio. Nec mora, cum latrones ultra modum anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsussarcinam vel omnino licet vilem laciniam ferentes, sed tantum gladiis totis totis manibus immofactionis suae cunctis viribus munitam unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eiusindicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem etcrines cum veste sua lacerantem advehebant. Eam simul intra speluncam ducunt verbisque quaedolebat minora facientes sic adloquuntur: "Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiamnostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui detanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicetidoneam sui sanguinis redemptionem."24. His et his similibus blateratis necquicquam dolor sedatur puellae. Quidni? quae inter genua suadeposito capite sine modo flebat. At illi intro vocatae anui praecipiunt adsidens eam blandoquantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullisaniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus illaquatiens mihi etiam lacrimas excussit. Ac sic: "A ego" inquit "misera tali domo tanta familia tamcaris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta inqueisto saxeo carcere et carnificinae laniena serviliter clausa et omnibus deliciis, quis innata atqueinnutrita sum, privata sub incerta salutis spe et carnificinae laniena inter tot ac tales latrones ethorrendum gladiatorum populum vel fletum desinere vel omnino vivere potero?Lamentata sic et animi dolore et faucium tendore et corporis lassitudine iam fatigata marcentes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!