12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tantaclade possunt. Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poteritadferre." "Fac sine cura" inquam "sis, Photis mea. Nam praeter quod epulis alienis voluptates measanteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo. Namgladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo." Sic paratus cenae mecommitto.[19] Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis.ae opipares citro et ebore nitentes, lecti aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidemgratiae sed pretiositatis unius. Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crustallum inpunctum, argentum alibiclarum et aurum fulgurans et sucinum mire cavatum et lapides ut binas et quicquid fieri non potestibi est. Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calamistratipulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre. Iam inlatis luminibusepularis sermo percrebuit, iam risus adfluens et ioci liberales et cavillus hinc inde. Tum infit ad meByrrhena: "Quam commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris et ceterisoperibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus adfatim. Certe libertasotiosa, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica: omnidenique provinciae voluptati secessus sumus."[20] Ad haec ego subiciens: "Vera memoras nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuissecredidi. Sed oppido formido caecas et inevitabiles latebras magicae disciplinae. Nam ne mortuorumquidem sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadaverum praesegminaad exitiabiles viventium fortunas petuntur, et cantatrices anus in ipso momento choragi funebrispraepeti celeritate alienam sepulturam antevortunt." His meis addidit alius: "Immo vero istic necviventibus quidem ullis parcitur. Et nescio qui simile passus ore undique omnifariam deformatotruncatus est." Inter haec convivium totum in licentiosos cachinnos effunditur omniumque ora etoptutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur. Qui cunctorum obstinatione confususindigna murmurabundus cum vellet exsurgere, "Immo mi Thelyphron," Byrrhena inquit "et subsistepaulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius m<strong>eu</strong>s iste Lucius lepidisermonis tui perfruatur comitate." At ille: "Tu quidem, domina," ait "in officio manes sanctae tuaebonitatis, sed ferenda non est quorundam insolentia." Sic ille commotus. Sed instantia Byrrhenae,quae <strong>eu</strong>m adiuratione suae salutis ingratis cogebant effari, perfecit ut vellet.[21] Ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque [in torum] porrigitdexteram et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteroseminens [porrigens] et infesto pollice clementer subrigens infit Thelyphron: "Pupillus ego Miletoprofectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provinciae famigerabilis adire cuperem,peragrata cuncta Thessalia fuscis avibus Larissam accessi. Ac dum singula pererrans tenuatoadmodum viatico paupertati meae fomenta conquiro, conspicor medio foro procerum quendamsenem. Insistebat lapidem claraque voce praedicabat, siqui mortuum servare vellet, de pretioliceretur. Et ad quempiam praeter<strong>eu</strong>ntium "Quid hoc" inquam "comperior? Hicine mortui solentaufugere?" "Tace," respondit ille "nam oppido puer et satis peregrinus es meritoque ignorasThessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsicant, eaque sunt illisartis magicae supplementa."

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!