oculos demisit ad soporem.25. At commodum coniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa longe longequevehementius adflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentamverberare incipit et aniculae, quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti,sic adsuspirans altius infit: "Em nunc certe nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferaerenuntiavi. Laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est.Ad haec anus iratior dicere eam saeviore iam vultu iubebat quid, malum, fleret vel quid repentepostliminio pressae quietis lamentationes licentiosas refricaret. "Nimirum" inquit "tanto compendiotuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas? Quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis,quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare."26. Tali puella sermone deterrita manusque eius exosculata: "Parce," inquit "mi parens, et durissimocasui meo pietatis humanae memor subsiste paululum. Nec enim, ut reor, aevo longiore maturae tibiin ista sancta canitie miseratio prorsus exarvit. Specta denique scaenam meae calamitatis. Speciosusadulescens inter suos principalis, quem filium publicum omnis sibi civitas cooptavit, meus alioquinconsobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultusindividuo contubernio domusculae immo vero cubiculi torique sanctae caritatis adfectione mutuamihi pigneratus votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulisetiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et adfinium stipatus templis etaedibus publicis victimas immolabat; domus tota lauris obsita taedis lucida constrepebathymenaeum; tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat mellitisquesaviis crebiter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitaegladiatorum fit impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans: non caedinon rapinae manus adferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum invadunt protinus.Nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente misera formidineexanimem, saevo pavore trepidam, de medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Attidis velProtesilai dispectae disturbataeque nuptiae.27. Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur immo vero cumulatur infortuniummeum; nam visa sum mihi de domo de thalamo de cubiculo de toro denique ipso violenter extractaper solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibusviduatus est, adhuc ungentis madidum coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientemalienis. Vtque clamore percito formonsae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium,quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibusadrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit. Talis aspectus atrocitate perterritasomno funesto pavens excussa sum."Tunc fletibus eius adsuspirans anus sic incipit: "Bono animo esto, mi erilis, nec vanis somniorumfigmentis terreare. Nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiamnocturnae visiones contrarios eventus nonnumquam pronuntiant. Denique flere et vapulare etnonnumquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitisdulciolis ventrem saginare vel in voluptatem veneriam convenire tristitie animi languore corporis
damnisque ceteris vexatum iri praedicabunt. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulisprotinus avocabo", et incipit:28. Erant in quadam civitate rex et regina. Hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sedmaiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humaniscredebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac nesufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenaecopiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formonsitatisadmiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicemresidente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationibus. Iamqueproximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam quam caerulum profundum pelagipeperit et ros spumantium fluctuum educavit iam numinis sui passim tributa venia in mediisconversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria sed terrasVenerem aliam virginali flore praeditam pullulasse.29. Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculumprovinciasque plurimas fama porrecta pervagatur. Iam multi mortalium longis itineribus atquealtissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant. Paphon nemo Cnidon nemoac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris navigabant; sacra differuntur, templadeformantur, pulvinaria proteruntur, caerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae viduaefrigido cinere foedatae. Puellae supplicatur et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, etin matutino progressu virginis, victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque perplateas commeantem populi frequentes floribus sertis et solutis adprecantur.Haec honorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatio verae Veneris vehementerincendit animos, et impatiens indignationis capite quassanti fremens altius sic secum disserit:30. "En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus,quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenissordibus profanatur! Nimirum communi nominis piamento vicariae venerationis incertum sustineboet imaginem meam circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille cuius iustitiam fidemquemagnus comprobavit Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed non adeo gaudensista, quaecumque est, meos honores usurpaverit: iam faxo eam huius etiam ipsius inlicitaeformonsitatis paeniteat."Et vocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribuscontempta disciplina publica flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens etomnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia et nihil prorsus boni facit. Hunc,quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatemet Psychen hoc enim nomine puella nuncupabatur coram ostendit,31. et tota illa perlata de formonsitatis aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione: "Per egote" inquit "maternae caritatis foedere deprecor per tuae sagittae dulcia vulnera per flammae istius
- Page 1 and 2: MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9: verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12: saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14: et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16: trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18: [26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20: Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22: parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24: Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26: [23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28: Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30: Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32: 14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33: morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 37 and 38: producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40: agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42: vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44: 18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85:
perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87:
calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89:
incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91:
apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94:
Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95 and 96:
denique miseratione tantaque indign
- Page 97 and 98:
ono medico sinuntur aurei, opportun
- Page 99 and 100:
18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102:
addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104:
prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106:
Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108:
ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110:
14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112:
maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114:
custodiens imaginabor." Ad istum mo