9. Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerenspretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbiinextricabilis veterno vehementer implicitus vitate se cruciatui subtrahere gestiret. At ego,perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem certusque aliquodmoliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium,quod offerebatur, accepi, aureorum nequam vel adulter reperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eosanulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur".Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meisaliquem curriculo taberna promptam adferre et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suumsigillum recognoscat. Nam quem ad modum eius veneri frater insimulari potest, quod istecomparaverit?"10. Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernusperque universa membra frigidus sudor emanabat: tunc pedes incertis alternationibus commovere,modo hanc, modo illam capitis partem scalpere et ore semiclauso balbuttiens nescio quas afannaseffutire, ut eum nemo prorsus a culpa vacuum merito crederet; sed revalescente rursus astutiaconstantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. Qui praeter iudicii religionemcum fidem suam coram lacerari videret, multiplicato studio verberonem illum contendit redarguere,donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus anulum ferreumdeprehensum cum signo sacculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.Nec rota vel eculeus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mirapraesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.11. Tunc medicus: "Non patiar" inquit "hercules, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvenesupplicium vos sumere vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere. Daboenim rei praesenti evidens argumentum. Nam cum venenum peremptorium comparare pessimus istegestiret nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis nec exitio sed salutihominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne, si daturum me negassem, intempestivarepulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem velpostremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum,mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. Necmirum desperatissimum istum latronem certum extremae poenae, quae more maiorum in eumcompetit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibussumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diemlucidam. Quod [sive peremtus est] si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."12. Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illudsepulchrum quo corpus pueri depositum iacebat. Nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipsoquidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus coperculocapuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehenditfilium eumque complexum artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum. Atque uterat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus deportatur ad iudicium puer. Iamque liquidoservi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas etnovercae quidem perpetuum indicitur exsilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu
ono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosafortuna providentiae divinae condignum accepit exitum, qui momento modico immo puncto exiguopost orbitatis periculum adulescentium duorum pater repente factus est.13. At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar. Miles ille, qui me nullo vendentecomparaverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium,litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobusservis fratribus undecim denariis vendidit. Hic erat dives admodum dominus. At illorum alter pistordulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intrimentis sucuumpulmenta condita vapore mollibat. Vnico illi contubernio communem vitam sustinebant meque advasa illa compluria gestanda praestinarant, quae domini religiones plusculas pererrantis variisusibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullotempore tam benivolam fortunam expertus. Nam vespera post opiparas cenas eramquesplendidissimo apparatus multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini: illeporcorum, pullorum, piscium et cuiusce modi pulmentorum largissima reliquias, hic panes, crustula,lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellulabalneas petissent, oblatis ego divinitus dapibus adfatim saginabar. Nec enim tam stultus eramtamque vere asinus, ut dulcissimi illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.14. Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae procedebat artificium, quippe adhuc timide et satisparce subripienti de tam multis pauciora nec illis fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducialatenti pleniore capta partes opimas quasque devorabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia,suspicio non exilis fratrum pupugit animos, et quanquam de me nihil etiam tum tale crederent,tamen cotidiani damni studiose vestigabant reum. Illi vero postremo etiam mutuo sese rapinaeturpissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem at acriorem custodelam et dinumerationemadhibebant partium. Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat:"At istud iam neque aequum ac ne humanum quidem cotidie te partes electiores surripere atque iisdivenditis peculium latenter augere, de reliquis aequam vindicare divisionem, Si tibi deniquesocietas ista displicet, possumus omnia quidem cetera fratres manere, ab isto tamen nexucommunionis discidere. Nam videro in immensum damni procedentem querelam nutrire nobisimmanem discordiam."Subicit alvis: "Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculopartibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne vidererrapinae sordidae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturaeremedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat."15. His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam deniquesubreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri; namneque asinum, qui solus interesset, talibus cibis adfici posse, et tamen cotidie partis electilescomparere nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes involare muscas, ut olim Harpyiaefuere, quae diripiebant Phineias dapes. Interea liberalibus cenis inescatus et humanis adfatim cibissaginatus corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina suculenta molliveram, pilum liberali
- Page 1 and 2:
MetamorphoseonLucius Apuleius
- Page 8 and 9:
verberasti, sub qua specie mutari c
- Page 11 and 12:
saeviunt, et sicunde de proximo lat
- Page 13 and 14:
et mittit mihi Byrrhena xeniola por
- Page 15 and 16:
trucidatos per medias plateas videb
- Page 17 and 18:
[26] Commodum noctis indutias cantu
- Page 19 and 20:
Liber III[1] Commodum poenicantibus
- Page 21 and 22:
parvulum quendam sinu tolerans decu
- Page 23 and 24:
Quaecumque itaque commisero huius r
- Page 25 and 26:
[23] "At mihi scelus istud depellan
- Page 27 and 28:
Liber IV1. Diem ferme circa medium,
- Page 29 and 30:
Tremens ad haec et stridenti vocula
- Page 31 and 32:
14. Nec ille tam clarus tamque sple
- Page 33 and 34:
morsibus laceratus ferroque laniatu
- Page 35 and 36:
damnisque ceteris vexatum iri praed
- Page 37 and 38:
producitur funus, et lacrimosa Psyc
- Page 39 and 40:
agebantur. Atque ut est natura redd
- Page 41 and 42:
vidimus quae vidisse paenitet, nedu
- Page 43 and 44:
18. Nec diu blandis alimoniarum obs
- Page 45 and 46: mihi poenas, te vero tantum fuga me
- Page 47 and 48: Quo me conferam? Quibus modis steli
- Page 49 and 50: et reginam deorum memorat, inclitis
- Page 51 and 52: Sed Aurora commodum inequitante voc
- Page 54 and 55: disponuntur convulneraris assiduis
- Page 56 and 57: popularium pomparum ovantem, sinu s
- Page 58 and 59: Liber VII1. Vt primum tenebris abie
- Page 60 and 61: 7. Sed cum primum litus Actiacum, q
- Page 62 and 63: eceptam commode parentes sui foveba
- Page 64 and 65: 20. Sed in rebus scaevis adfulsit F
- Page 66 and 67: Interim dum puerum illum parentes s
- Page 68 and 69: invaderent bestias, immittuntur sta
- Page 70 and 71: "Adhuc" inquit "tui fratris meique
- Page 72 and 73: 16. Sed nequissimi fugitivi ductore
- Page 74 and 75: nectit, infantulumque, quem de eode
- Page 76 and 77: Arrepto denique flagro, quod semivi
- Page 78 and 79: Liber IX1. Sic ille nequissimus car
- Page 80 and 81: 7. Nec ille sermoni mulieris defuit
- Page 82 and 83: ungulas multivia circumcursione in
- Page 84 and 85: perfectum desiderium Philesithero l
- Page 86 and 87: calore tantaque rabie perculsus non
- Page 88 and 89: incurvus labore deservit, ego tanti
- Page 90 and 91: apto gladio sua miserrimum iuvenem
- Page 93 and 94: Liber X1. Die sequenti meus quidem
- Page 95: denique miseratione tantaque indign
- Page 99 and 100: 18. Sed prius est ut vobis, quod in
- Page 101 and 102: addito ut sola et sine ullo comite
- Page 103 and 104: prominebant; quem [caduceum] et vir
- Page 105 and 106: Liber XI1. Circa primam ferme nocti
- Page 107 and 108: ordinem recolebam. Nec mora, cum no
- Page 109 and 110: 14. At ego stupore nimio defixus ha
- Page 111 and 112: maxime, quod praeter congruentiam l
- Page 113 and 114: custodiens imaginabor." Ad istum mo