12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taenis lanosi vellerisprolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibusmire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuqueflagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvamsollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinaestomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubitandem fatigati vel certe suo laniatus satiati pausam carnificinae dedere, stipes aereas immo vero etargenteas multis certatim offerentibus sinu recepere patulo nec non et siliginis aliquid, et nonnullishordeum deae gerulo donantibus, avidis animis conradentes omnia et in sacculos huic quaestui deindustria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus ethorreum simul et templum incederem.29. Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem. Sed in quodam castellocopia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes. A quodam colono fictae vaticinationismendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio,probeque disposita cenula balneas obeunt, ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanumindustria laterum atque imis ventris bene praeparatum comitem cenae secum adducunt paucisqueadmodum praegustatis olusculis ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad inlicitae libidinisextrema flagitia infandis uriginibus efferantur, passimque circumfusi nudatum supinatumqueiuvenem exsecrandis oribus flagitabant. Nec diu tale facinus mei oculis tolerantibus "PorroQuirites" proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit "O" tantum saneclarum ac validum et asino proprium, sed inopportuno plane tempore. Namque de pago proximocomplures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum nimioque studio cuncta devorsoriascrutantes, intus aedium audito ruditu meo, praedam absconditam latibulis aedium rati, coram reminvasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant palamque illos exsecrandas foeditates obeuntesdeprehendunt; iamiamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuperridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.30. Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eoscunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt bonaqueitineris parte ante iubaris exortum transacta iam die claro solitudines avias nancti, nulla secum priusconlocuti, accingunt se meo funeri deaque vehiculo meo sublata et humi reposita cunctis stramentisme renudatum ac de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossibus catenato verberantespaene ad extremam confecerant mortem; fuit unus, qui poplites meos enervare secure suacomminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem: sed ceterinon meae salutis, sed simulacri iacentis contemplatione in vita me retinendum censuere. Rursumitaque me refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem, Inibivir principalis, et alias religiosus et eximie deum reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorumcantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus procurrit obviam deamque votivo suscipienshospitio nos omnis intra conseptum domus amplissimae constituit numenque summa venerationeatque hostiis opimis placare contendit.31. Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus partem venationisimmanis cervi pinguissimum femus domino illi suo numeri miserat, quod incuriose pone culinaefores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque praeda properecustodientes oculos evaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!