12.07.2015 Views

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

Metamorphoses - documentacatholicaomnia.eu

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac dehinc vulneribus medelas varias adhiberefestinant, hic cruorem praeterfluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis tumorescomprimere, alius fasciolis hiantes vincire plagas. Ad istum modum saluti suae quisque consulebat.19. Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionemesse profecto clamabant. Eum rogavit unus e nostris, haberetne venui lactem vel adhuc liquidum velin cas<strong>eu</strong>m recentem inchoatum. At ille diu capite quassanti: "Vos autem" inquit "de cibo vel poculovel omnino ulla refectione nunc cogitatis? an nulli scitis quo loco consederitis?", et cum dictoconductis oviculis conversus longe recessit. Quae vox eius et fuga pastoribus nostris nonmediocrem pavorem incussit. Ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est quidoceat, senex alius, magnum ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahensvestigium ubertim lacrimans per viam proximat visisque nobis cum fletu maximo singulorumiuvenum genua contingens sic adorabat:20. "Per Fortunas vestrosque Genios, sic ad meae senectutis spatia validi laetique veniatis, deceptoseni subsistite m<strong>eu</strong>mque parvulum ab inferis ereptum canis meis reddite. Nepos namque m<strong>eu</strong>s etitineris huius suavis comes, dum forte passerem incantantem sepiculae consectatur arripere,delapsus in proximam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistitpericulo, quippe cum de fletu ac voce ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidemsentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valetudinem opitulari nequeam. At vobis aetatiset robori beneficio facile est subpetiari miserrimo seni puerumque illum novissimum successionismeae atque unicam stirpem sospitem mihi facere."21. Sic deprecantis suamque canitiem distrahentis totos quidem miseruit. Sed unus prae ceteris etanimo fortior et aetate iuvenior et corpore validior, quique solus praeter alios incolumis proeliumsuperius evaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer ille decidisset monstrantem digitonon longe frutices horridos senem illum inpigre comitatur. Ac dum pabulo nostro suaque curarefecti sarcinulis quisque sumptis suis viam capessunt, clamore primum nominatim cientes illumiuvenem frequenter inclamant, mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, quirequisitum comitem tempestivae viae commonefactum reduceret. At ille modicum commoratumrefert sese: buxanti pallore trepidus mira super conservo suo renuntiat: conspicatum se quippesupinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere necullum usquam miserrimum senem comparere illum. Qua re cognita et cum pastoris sermone conlata,qui saevum prorsus hunc illum nec alium locorum inquilinum praeminabatur, pestilenti desertaregione velociori se fuga proripiunt nosque pellunt crebris tundentes fustibus.22. Celerrime denique longo itinere confecto pagum quendam accedimus ibique totamperquiescimus noctem. Ibi coeptum facinus oppido memorabile narrare cupio.Servus quidam, cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat, suus quique possessionemmaximam illam, in quam deverteramus, vilicabat, habens ex eodem famulitio conservam coniugam,liberae cuiusdam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine. Quo dolore paelicatus uxor eius instrictacunctas mariti rationes et quicquid horreo reconditum continebatur admoto combussit igne. Nec talidamno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqu<strong>eu</strong>m sibi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!