11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

[423] U S T A W O D A W S T W A SYN O D A L N E G O .9 9Haeretici nobiles personae saeculares, episcopos iam creant et manuseis imponunt, qui sacerdotes deinde creant, in quo regiae et episcoporumsuperioritati derogatur.Haeretici contrahunt matrimonia incesta cum sororibus et consanguineiseorum, etiam absque dispensatione Apostolica, et presbiteri Luterani dant eissponsalia, ut nuper hic Cracoviae accidit in sorore Iosti et Gliński etc., quaesponsalia facta sunt clandestine extra ecclesiam, non servatis bannis. Statuatur,ut sponsalia more antiquo fiant in ecclesiis publice cum bannis, alioquimatrimonium nullum esse censeatur, uxores dotalitium amittant et filii taliumpro spuriis habeantur.Archidiaconi officia eorum non exercent, sed nec degunt in diocesi sua,manent autem in curia regum et dominorum, sacerdotia opima aucupantesrebusque ad eorum officium non pertinentibus intenti m agis, quam negotiisecclesiasticis.. A lii vero pluribus simul officiis occupati ac distenti curisque mundanisdediti obliviscuntur officii sui.Quod si quando faciunt visitationem parochiarum, faciunt magis quaestusgratia, quam aut correctionis morum aut religionis instaurandae, conniventenim ad vitia sacerdotum, accepta ab eis pecunia.Archidiaconi in persona sua non obeunt omnes parochias sed mittuntnotarios suos ad plebanos et ab eis accipiunt depositiones contra alios eorumvicinos plebanos, et sic fiunt plerumque testimonia falsa, dum alter inalterum ex odio deponit et testificatur, praecipue contra ditiorem. Itaquemulctantur plerique innocentes et poenae capiuntur, plerique id questi suntde Gandkowski archidiacono, quod absque demerito mulctati sunt pecunia.Archidiaconi facientes visitationes parochiarum dicuntur non facereinquisitionem in vitam, in mores et facta et scelera parochianorum personarumsaecularium, scilicet de hiis vitiis eorum : homicidiis, periuriis, falsistestimoniis, falsis inscriptionibus, de iniquis ac iniustis iudicum sententiis,adulteriis subditorum, viduarum, pauperum oppressionibus, preterea an confiteanturannis singulis, an communicent, an poenitentiam agant publicam etprivatam, an sciant decalogum, factisque impleant, an articulos fidei rectecredant, num ieiunent, diesque festos observent.Canonici simoniaca pactione et permutationibus simoniam olentibus,compositionibusque duris, largitione, emptione, lenocinio, sanguine intrantad ecclesias.Canonici dicti cum sint a canonum scientia, ignorant tamen egregiecanones, sed nec libros iuris pontificii habent, neque in sacra scriptura, nequevitam suam ad praescriptum canonum instituunt.Decani, praepositi, custodes et alii praelati non degunt circa ecclesiaset praelaturas suas, nec officia de iure debita exequuntur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!