[303]U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O .3 971. Item statuimus, ut omnes rectores ecclesiarum, officialium et archidiaconorumlitteris currentibus et mandata nostra continentibus perlectis, executas,si opus fuerit, statim transmittant ulterius, nec si tempus habent, pernoctem apud se retineant, sub poena excommunicationis et sinodali ipsas adproximos suos vicinos remittant.72. Volentes etiam quibusdam malis occurrere, ne deteriora sequantur,statuimus, ut omnes, quorum interest, illum abusum antiquum malume medio tollant et evellant, ubi videlicet in praecipuis festivitatibus et eorumoctavis fraternitatum congregationes, convivia et ingurgitationes solent facereet choreas exercere, ne decetero id fiat, omnibus modis hominibus persuadeant,praesei tim maioribus et rectoribus, deducentes, quanta mala ex hoc sequuntur,talibus soli etiam non intersint, praecipimus. Si autem voluerintpropter rationem fiendam et aliquos tractatus licitos convenire ex huiusmodifraternitate, id non prohibemus, immo commendamus, dummodo ibidemnon fiant inebrationes et choreae aliaeve insolentiae, quae creatorem et illossanctos, in quorum festivitatibus haec fiant, offendunt.73. Praeterea intelleximus in nonnullis locis quandam malam et depravatamconsuetudinem sub specie pietatis per longa tempora vigere, ut videlicetcertas summas pecuniarum in fraternitate aliqua habentes mercatoribusaut artificibus aliisve personis ex illa solent in mutuum aliquid praestare, acab eo certum quod pro candelis et aliis necessitatibus ultra sortem exigere etpercipere. In quo cum usuram damnabilem a lege divina et humana prohibitamcommittunt, ne decetero id fiat, sub poena excommunicationis prohibemus, cum etiam praetextu boni malum fieri non debet. Et quicquid peraliquos exactum est, restituendum censemus.IV.Uchwały synodu prowincyjonalnego Łęczyckiego z r. 1512.Decreta et constitutiones synodi provincialis Lenciciae anno domini1512 celebratae.1. Ecclesiae parochiales pauperes in diocesi[bus] provinciae Gnesnensis,ne errores et negligentiae in eis de cetero essent, per eos, ad quos de iurepertinet, uniantur.2. Praeterea statuimus, quod quilibet decimam solvens, etiam antequamfrumenta conducentur, cuiuscunque generis, possessor avisabit eum, ad quempertinet decima, ut veniat aut mittat visorem, ne in huiusmodi decimationeiniuria et dampnum [contingat], et si secus factum esset, pro rapta habeatur
4 0 M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y I |364]debetque dari in toto aut deductionem expensarum quorumcunque laboratorum;statutumque de decimis per ordinarios contra illibertantes et impedientesobservetur et publicetur.3. Item banna circa matrimonia per omnes observentur. Si tamen nobilesnoluerint, prout multi nolunt, tolerandi sunt, nichilominus talibus dicatur:si aliquod impedimentum incurrerit in eis, propter quod divortium evenerit,proles legitima, prout iure cautum est, antehac suscepta erit.4. Praeterea intelleximus in nostra provincia incantationes, maleficia,nigromantiam aliasve superstitiones invalescere, saeculares in talibus corrigendisnegligentes esse; ordinarii itaque super hoc diligentem inquisitionemfaciant et cunctos publice in scalis vestitos in eorum dedecus et pileatosper aliquod tempus stare permittant et tandem iuxta arbitrium et delictiexcessum in carcerem detrudant puniendos, decernimus.5. Insuper licentiosis et discolis clericis obviare volentes, eorumque insolentiis,statuimus, quod quicunque clericus praeter voluntatem plebani aut vicesgerentisin civitate, oppido, villa, hospitio per triduum permanserit et monituslegitime ad scholas ibidem vel alibi non iverit, tanquam rebellis ad officialemordinarium vel foranensem peremptorie per plebanum loci aut suum vicesgerentemauctoritate ex hac sinodo sibi concessa citari poterit pro terminocerto sibi assignando, coram huiusmodi officiali, ubi si comparuerit, per officiumpuniatur poena condigna pro excessu, et si qualitas delicti vel scandalirequiret, etiam corporali poena afficiatur. Si vero non comparuerit, extuncofficium, executione visa legitima, excommunicabit talem pro contumacia.6. Item constituimus festum s. Vitalis sub duplici tenendum in totaprovincia ratione victoriae super Tartaros in hoc festo habitae,et ut Deus omnipotens ecclesiae universali et nobis pacem, principibus C h ristianisconcordiam concederet, omni feria quarta, aut si esset festum, tuncalio die competenti illius septimanae ad unius anni decursum supplicationesseu processiones cum letaniis missamque pro pace fieri et decantari instituimus.7. Item festum b. Mariae virginis Nivis sub duplici non autem celebriad populum in die s. Dominici celebrari, festum autem s. Dominici anticipandumimmediate ad proximam diem volumus et decrevimus.8. Item contributiones in synodo provinciali novissime in Piotrkowcelebrata institutas decernimus exigendas ad completionem summae ad certabona redimenda necessariae, quae exigentur a toto clero, prout erat laudatumin dicta synodo; quaequidem contributiones solvi debent pro DominicaLaetare eo medo, ut ?nno praecendenti solutae sunt, hoc addito, quod ubinon sunt taxata beneficia, Episcopus quilibet in sua diocesi per se, et in quantumoccupatus esset, per aliquos bonos et probos viros huiusmodi beneficiaiuste taxare debet. Beneficia autem, quae sunt ad magnas taxas taxata, retaxet