11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

136 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTO R Y I15. Item si ob non residentiam alicuius in beneficio curato negligentiacommittetur, Rmi dni loci ordinarii iuxta constitutionem Gregorii decimi inconcilio Lugdunensi et in concilio Tridentino *) repetitam per idoneorum vicariorumdeputationem et congruae portionis fructuum ex eodem beneficiocurato eiusdem assignationem provideant, ne cura animarum negligatur.16. Et quoniam monasteria apud patres nostros erant officinae cultusdivini et pauperum quaedam cellaria atque sanctimoniae et viftutum scholae,nunc vero in luxus ambitionis et prophanorum studiorum domicilium pleraqueconversa sunt, unde multi saeculares homines scandalisati bona monasteriorumdiripere et in alium usum, quam sunt fundata, convertere conantur,proinde haec sacra sinodus innovando statuta antiquiora decrevit et constituit,ut ad abbatias non nisi per legitimam et canonicam electionemabbates assumantur, pacta illicita labe simoniae redolentia cum saecularibuset ecclesiasticis personis circa electiones non adhibeant, vitam et conversationemregularem in omnibus servent, habitum et tonsuram monasticam deferant,ab usu vestium- sericarum omnino abstineant, illudque , quod eis ultraimpensas ad victum et alia onera monasteriorum necessaria superest, in piaopera, utpote in ecclesias, pauperes, studiosos dispensent, familiam copiosamet non necessariam non habeant.17. Praeterea, praepositos seu plebanos suos, quos ipsi abbates seupraepositi ad parochiales praesentare consueverunt ecclesias, tempore eorumpresentationis et expost ad nullas sibi aut monasteriis suis pensiones praestandasdepactent, aut eas reservari quovis quaesito colore procurent, diminutionemsacerdotiorum huiusmodi faciendo contra iuris dispositionem, quocavetur, ne beneficia ecclesiastica cum diminutione aliqua conferantur. Proptereaad occurrendum simoniarum pesti, sinodali decreto statuitur, ne plebanivel praepositi ad praestationem talium pensionum omnino sint obligati,si notam labis predictae evitare velint, sub poena privationis beneficii, abbatesautem predicti et praepositi pensiones huiusmodi deinceps non exigant, immosi quas exigerint aut aliquod per eos a sacerdotiis praedictis ademptum fuerit,omnia taliter indebite percepta restituant hinc ad tres menses.18. Et quia Rmus dnus archiepiscopus Gneznensis ex visitatione archidiaconisui Loviciensis comperit a, praepositura Iezoviensi per abbatemLubinensem nonnihil pensionis esse reservatum, decrevit eadem sinodus, utomnino sua Ptas Rma auctoritate sua et praesentis sinodi decreto, contra praefatumabbatem ad restitutionem alienatorum procedat et proventus praeposituraeredintegret; scholas puerorum una cum praeceptoribus in monasteriissuis iuxta statutum regni et statuta provincialia habere non negligant etqui ditiores sunt, aliquibus studiosis sui ordinis aut saecularibus scholaribusin Universitate Crac. impendant.') Sess. V II. De reform, cap. 3, oraz c. 14. D e elect. iu V l-to I. 6.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!