11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

H 4 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTO R Y I [438]proprietate vel possessione laesum intelligatur, sed in omnibus et per omniaunumquemque in eodem statu post hanc sinodum remanere vult et intendit,in quo ante ipsius sinodi celebrationem permanebat.14. Et quoniam Rmus dnus Episcopus Varmiensis ab hac provincia seexemptum esse praetendit et sedi Apostolicae immediate subiectum, ex eo,quia huic sinodo a dno nuntio Apostolico requisitus pro obedientia venit, nonintendit sancta sinodus, quod praefato Rmo dno Episcopo aliquod praeiudiciumpropter huiusmodi adventum inferatur, seu exemptio eius in aliquolaedatur, prout ipse quoque primitus protestatus fuit.15. Quoniam vero mós est huius regni et sinodalis super hoc etiamconstitutio lata in celebratione sinodorum, [ut] inprimis et ante omnia Rmi dnipraelati et quilibet suppositorum sinodi per proprium iuramentum fidem,quam tenent, palam et publice profiteantur, et in hoc conventu certis respectibuset rationabilibus causis, ac propter honorem personarum visum estdno nuntio Apostolico a praefato iuramento pro hac vice dumtaxat abstinendumesse, non tamen intendit propter hoc sacra sinodus praefati iuramentiexhibitioni et praestationi in futurum in aliquo praeiudicare, quominusin celebrandis posthac sinodis dictum iuramentum secundum iam introductamconsuetudinem et constitutionis praedictae exigentiam, inprimispraeexigatur et praestetur, de quo expresse protestatur.16. Et quia esset frustra leges et constitutiones aliquas promulgare,nisi essent, qui eas executioni demandarent, proinde sacra sinodus decrevit,ut Rmi dni archiepiscopi et singuli episcopi suis in diocesibus, et praeterhoc Rmus dnus archiepiscopus Gneznensis et primas in tota sua provincia,ea, qua maiori possunt et debent, cura et diligentia intendant, quo omniaet singula tam in novis quam veteribus et praesentibus statutis et constitutionibusdescripta et contenta hic adhuc Rmo dno legato Apostolico memoratonobiscum praesente, exequutioni demandare curarent, sub poenis ineisdem statutis contentis.17. Postremo vere memoratus Illustris et Rmus dnus legatus Apostolicuscum videret ac diligenter secum expenderet, omnia statuta, ordinationeset constitutiones sinodales, veteres et novas, huius provinciae Gneznensis,adeo canonice et laudabiliter fuisse et esse constitutas et constituta, atqueordinatas seu ordinata, ac cum iure communi convenientia, ut plane ad gubernandamprovinciam ipsam conservandamque religionis integritatem nichilinveniri, ordinari et excogitari melius potuerit, illas itaque seu illa tanquamiuridica et legitima in omnibus et singulis eorum punctis, conditionibus etclausulis auctoritate Apostolica praedicta, quatenus a iure communi nonexorbitant, approbavit, confirmavit et canonizavit, ad illarumque et illorumtanquam canonicorum observantiam et exequutionem legitimam Rmos dnosarchiepiscopos et episcopos provinciae Gneznensis et Leopoliensis hortabatur

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!