11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

IOOM A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y ICanonici doctores circa ecclesias cathedrales ad lectiones clero faciendasobligati nichil legunt publice, intermissa est vel potius abolita haecoptima ac necessaria constitutio in ecclesiis cathedralibus.Canonici remissi sunt ac pussilanimes, non audent episcopos suos monerede eorum vitiis, erratis et exorbitantiis, et de cessatione officii eorumepiscopalis.Abbates et monasteria emendanda.Abbates deposito habitu regulari saecularem induerunt, iam ut olim cuculasdeferre pudescunt, vestes sericeas contra eorum regulas et definiciones[portant], per quod apud saeculares magnam contraxerunt invidiam, in monasteriisenim vivunt ipsi cum multa familia et ipsa indisciplinata, in magno luxu,cum scortis etc. turpiter abligurientes bona monasterii, in ebrietate, ludumcartarum et alearum exercentes cum magno scandalo, pauperes vero tresvel quatuor monachi fame moriuntur laceri et pannosi.Sunt etiam plerique, qui per praedia sua plus vagantur, et in illis demoranturscandalosissime vivendo, quam in monasteriis cum fratribus.Plebanorum permulti sunt pueri atque iuvenes per episcopos ad parochialesecclesias instituti, quorum patres decimas et fructus omnes percipiunt etcirca ecclesias vix unum sacerdotem pauperem ignorantem tenent, duabusmarcis in annum salariatum. Qui non sunt sufficientes ad curam animarumhabendam pro plebanis suis, quorum vices obeunt.Item plebani iuvenes flagitiosi sunt plerumque, aleatores, potatores,amatores, male morati, malis malorum dominorum obsequiis dediti, lenonesinter saeculares versantes.Plebanorum 'multi laici sunt, et ad sacfos ordines non promoti.Plebani questibus, lucris, mercaturis sunt dediti, apud saeculares hominesfactoratus et notariatus exercentes.Plebani non solum iuvenes, sed etiam aetatis provectioris, non suntlitterati, non docti, latinae linguae prorsus ignari, libros non habent, non leguntsacros scriptores, et idcirco verbum Dei praedicare nesciunt, et idcircostatus ecclesiasticus contemptibilis est.Plebanorum vicarii et commendarii seu arendarii cum ex una marca autduabus serviant pro plebanis eorum absentibus, sintque egentes, no ha.bent, unde libros necessarios coemant, quandoquidem salarium hoc non sufficiateis ad victum et amictum. Idcirco compellantur plebani habere libroscirca eorum ecclesias, nam vix liber missalis et agenda invenitur circaparochiales etc.Plebani et ceteri sacerdotes non agunt vitam solitariam, sed in tabernisdies ac noctes desident inter laicos compotores, ebriosos, inter scurrilescollocutiones, hiidem ex tabernis prodeuntes, non exhalata crapula, adsacrificium altaris aecedunt, plerumque non confessi neque dictis horis canonicis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!