11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

IÓ2 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTORYI [486]filii sumus, in gratia et protectione vestra, sartos, tectos, conservare, acmanutenere velitis.D e avaritia et aliis virtutibus episcopalibus.Ait quidam: nosce te ipsum, quod cum singulis dictum sit, episcopismaxime dictum est, qui in ovili et ecclesia Christi vicem eius gerunt, interris utentes potestate a papa, vicario ac successore Christi, eis communicata,quos Christus iussit fieri pastores, doctores, rectores in populo suo.Hii an norint se ipsos, an munus onusque pontificale norint, id opera, factaquaeeorum reprehensibilia ostendunt, ut propter illa Christus licet promiseritse cum eis futurum, effugatus tamen ac repulsus, ab eis recessit, abstulitqueab eis spiritum suum et gratiam suam, avertitque vultum auxiliumquesuum ab eis, et deseruit eos. Qui quoniam spreverunt ipsum Christum,Christus etiam sprevit eos, et tradidit in ignominias , in opprobria, inodium et maledictionem omnium hominum, et manifestavit opera eorummala. Vident enim homines, ut aversi a Deo, conversi sunt in arcum pravumad iras, ad simultates, ad inimicitias, ad superbiam, ad mercaturas, ad lucra,ad rapinas, ad spolia subditorum ecclesiae, haec testimonium dant de illis,quod non norunt se ipsos, quod non norunt, nec adnoscuvit bona ccclesiae,quae occupant, panem esse pauperum. A t quis vidit in domo episcoporumpauperem, vel potius Christum in persona pauperis, aut egenum scholarem,cui data sit de mensa eorum vel mita panis, immo vero pauperes ipsosunacum Christo, vacuos, nudos, esurientes, indignati, iratique, cum rancoreet exprobratione miseriae, expellunt a se et fustibus effugare praecipiunt.Quid facis o bone Christe, tu eos ditas, illi vero ne buccellam panis porrigunttibi. Non agnoscunt te benefactorem ac largitorem suum, non agnoscunt,se a te haec accepisse, putant isti avari divites (quos S. Augustinus canesinfernales vocat) nihil aliud, quam praedam episcopatus esse. Hinc subditosecclesiarum praedantur, ut maximam pecuniam coacervent et nesciunt, cui congreganteam. Alii ut ex ea sint simoniaci; alii ut effundant in saeculares,per quos superbiunt contra eos, quibus male volunt; alii ut consanguineossuos (belluas verius quam homines) divites faciant, et pauperes de stercoreerigant. Hinc natae sunt arendae ac locationes bonorum ecclesiasticorum,hinc licitaciones, hinc contractus ad praedandos homines miseros per demonesexcogitati, hinc afflictiones afflictionibus per istos conductores adduntur.Et quis has avaritiae artes crudelissimarum harpiarum dicendo enarrare valet.Hinc fletus, hinc erumnae, hinc maledictiones, hinc clamor it in coelum. Nonsolum autem in miseros kmethones, verum etiam in sacerdotes et canonicossuos sevitiem suam tiranni isti exercent, adimunt eis redditus, decimas eorumrapiunt ac illibertant, vim etiam apponunt ac minas, terrorem incutiunt,bella etiam commovent, et homicidiorum causae existunt.Ne napądziss .gich do cosciola, do ołtarza do msszey, do modlitwi,do czitania swiatego pisma, do cznott swiatich. Quis enim vidit eos circa

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!