11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

§4 M A T E R Y JA Ł Y D O H ISTORYIplus oneris, quam ut fere possimus, profitemur nos esse pastores gregisDomini, vigiles atque custodes, quos episcopos vocamus, doctores ac moderatoresvitae, sequestres et conciliatores hominum cum Deo, multaque praeterea,quae vel firmissimos vel integerrimos quosque possint opprimere.Splendidi sane ac magnifici tituli; sed ineat, quaeso, quisque vestrum secumrationem ac cogitet, num titulis, quos habeat, cetera respondeant, quo locoego nolo disputare, neque de episcoporum officio, nec enim id est mei ingenii,nec huius temporis neque pastoribus quidquam exprobrare. Sed vereor,ne plerique vestrum, quod quidem pace omnium dixerim, non solumtondamus lanam, verum etiam pecus ipsum deglubemus, neque doctores docere,video tamen plerosque vis ultra prima litterarum elementa progressoshanc personam sustinere, at quomodo Dii immortales mihi profecto nonnullimisericordiam, aliis indignationem, plerisque etiam risum concitant, usque adeodegressi sumus a recto itinere, ut magnum sit periculum, ne viam illamspatiosam ingrediamur, quae ducit ad interitum. Quare nemini mirum videridebet, si negligimur, si contemnimur, si irridemur, si iniuriis et contumeliisafficimur, si denique nova dogmata, novae religiones inducuntur aliique innostrum dicendi et praecipiendi munus, quasi in alienas possessiones temereirruent, neque vero hoc dico, quo mihi persuadeam nullos esse, qui suofungantur munere. Dii meliora! Quanquam enim durissima sit haec provincia,quamquam iam pridem navis ista fluctuet, et plerique gubernatores dormitent,alii clavum tenere nesciant, alii vim ventorum ferre nequeant, non tantamtamen esse nostrorum temporum calamitatem arbitror, ut non existimem,et hic inter vos et extra hunc cetum esse plurimos, qui religione ac morumcastitate possint cum veteribus comparari. Nonne accipimus illum etiamperitissimum gubernatorem, Iesum Christum, quandoque obdormivisse, Petrumdubitasse, naviculam adeo periclitasse, ut pene obrueretur fluctibus ? Quamobremspero, aliquando fore aliquem his quoque malis finem, bono oportetsimus animo, servabit nos Deus, quemadmodum Petrum iam succumbentemfluctibus servaverat, modo ne deficiamus ab eius religione, et si quando labiaut errari contigerit, homines enim sumus, ne diffidiamus eius misericordiaeipsumque, qui auctor est omnium bonorum, precibus assiduis fatigemus, velitnobis adesse propitius suaeque ecclesiae in tantis periculis constitutae. A c desacerdotibus quidem, eorum auctoritate et officio, quae prima erat pars orationisnostrae, hactenus; reliqua mihi perpauca sunt de huius sinodi rationedicenda, vos quaeso, ut adhuc fecistis, benignam michi date operam.Utinam viri amplissimi, Deus nobis eam mentem tribuat, ut velimusex animo religionem tueri, subvenire infamiae nostri ordinis, qua iam pridemlaborat, auctoritatem nostram, libertatem ecclesiae magna ex parte oppressamsublevari, et quantum in nobis sit, opem ferri afflictae multisque periculisexpositae Reipublicae: hoc enim scitis esse quatuor capita, quorum causahic conventus agitur adeo necessarius, ut nichil prius, nichil nobis fueritpotius faciendum. Quis enim est, qui non aperte videat, in quibus nunc

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!