11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

I [2M A T E R Y JA Ł Y DO H IS T O R Y It43&]inde sacra sinodus decrevit sanctae sedi Apostolicae supplicandum, quo provideredignetur sua Sanctitas, ne ad concessionem dispensationum et absolutionumhuiusmodi et confessionalium facilem se praebeat vel saltem utdispensationes et absolutiones ipsae locorum ordinariis cum earum cognitionead partes committantur, pauci enim reperiuntur, qui dispensationes seu absolutioneshuiusmodi per veri expressionem obtineant, putant tamen nihilominuspraetextu ipsarum dispensationum se tutos esse vel vigore confessionaliumomnia sibi licere, non sine scandalo plurimorum, audentque liberiuseo praetextu in varia crimina prolabi. Idem in dispensationibus super incompatibilibuset pluralitate beneficiorum, minorennitate, ac de non promovendoprovideatur, quandoquidem dispensationes ipsae non modica ecclesiis afferresolent dispendia9 . De custodia Eucharistiae et illius collatione.Cum per incautam custodiam sacrae Eucharistiae corporis dominici etaliorum sacramentorum, sicut experientia didicimus, nefariis hominibus quandoquepraestatur ad sacrilegia perpetranda occasio, proinde statutum vetusde custodia huiusmodi decrevimus innovandum, ut rectores, custodes, etvicecustodes, seu, ut vocant, sacristae ecclesiarum ciboria seu sacraria, ubirecondunt sacrosanctum corpus dni nostri Iesu Christi similiter oleum sacrumet chrisma necnon fontem baptismalem in bona clausura et custodia serventet claves sacrarii ipsi penes se vel in aliquo abdito loco in ecclesia subpoena carcerum et suspensionis ab officio et beneficio ad unius anni decursumteneant, ne ad illa cuique facilis pateat aditus, alioqui si cuius in curiaaliquod eiusmodi nephandum, quod absit, facinus per impios admissum fuerit,graviori animadversione ferientur, locorum autem archidiaconi, seu illi, adquos visitatio parochiarum de iure vel consuetudine spectat et pertinet, decustodia huiusmodi diligenter perquirant et illam videant, ut si minus cautealiquem id observari compererint, tales seu talem ad locorum ordinariosdeferant irremissibiliter puniendos. Similiter rectores ipsi ecclesiarum etearum vicarii, seu illi, ad quos administratio sacramenti Eucharistiae pertinet,ut illam reverenter et non tumultuarie communicantibus distribuant, ac videantdiligenter, cui illam administrent, vultumque pecoris sui agnoscant,ne scilicet alienis parochianis et ignotis hominibus, eisque peccata sua nonconfessis nec diligenter, an veritatem corporis Domini in ea contineri credant,examinatis et conscientiis eorum minime probatis seu discussis, eam conferantet concedant, ac illa concessa, statim ibidem in sui praesentia communicantesipsos ablutionem sumi faciant, sub poena superius descripta.1 0 . De magistris.Quoniam plurimum Reipublicae interest, ut scholarum esset recta institutio,in quibus iuventus Christiana et in virtutibus catholicae disciplinae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!