11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

t43?] U S T A W O D A W S T W A SY N O D A L N E G O .autem locorum ordinarii vicarios et officiales suos huiusmodi viros idoneoset iurisperitos, eosdemque probatae vitae, qui scire possent vices eorumdigne im plere, habeant et provideant, non quaerentes, quae sua sunt, sedquae Iesu Christi, quorum officia bene provideant, ne habeant necessitatemquaestum aliunde sibi quaerere.4 . E t quia per indiscretam clericorum idiotarum et in pravis moribusimbutorum, aetatisque defectum patientium ad sacros ordines promotionemet ad beneficia ecclesiastica institutionem diligenti inquisitione et examinede conversatione et eruditione eorum non servato, nec aetatis illorum legitimacognitione habita, multi errores et scandala in ecclesia Dei committuntur,igitur decrevit sacra sinodus, ut dni locorum ordinarii et eorum suffraganei,ac in spiritualibus vicarii neminem deinceps ad quoscunque ordinespromovere, aut ad beneficia ecclesiastica quaecunque, maxime curam animarumaut iurisdictionem habentia, instituere seu cuipiam manus cito imponere, aut ad instituendum facultatem alicui dare praesumant, sub poena suspensionisab officio per unius anni decursum, ipso facto, ultra alias poenasstatutorum provincialium incurrenda, nisi praemisso dicto examine legitimo,atque testimonio sufficienti recepto, iuxta dispositionem iuris communis etstatutorum provincialium veterum et novorum, scilicet de vita, moribus, conversationeac conditione praedictis inquisitioneque facta de eorum studiis, inquibus ipsi promovendi versati fuerint, et confessionem fidei suae mediocorporali iuramento praestiterint, ac quod legitimae aetatis extiterint. E tinsuper ut omnes et singuli, qui ad beneficia ecclesiastica curam animarumhabentia sunt iam antea instituti, necdum tamen ac sacros ordines fuerintpromoti, omnino hinc ad festum Paschae proximum sub poena privationissui beneficii huiusmodi promovere, et ad obeunda officii et vocationis suaemunia se habilitare curent, decrevit, alioqui beneficia eorum huiusmodi vacarecenseantur ipso facto. De talibus igitur et eorum titulis, quorum praetextusacerdotia ipsa occupant, ac eorum dispensationibus dni locorumordinarii diligenter disquirant, pleraeque enim ecclesiae et sacerdotia a laicisauctoritate propria de facto occupantur, proptereaque et cura animarum inillis negligitur, et multa scandala inde committuntur.5. A d abbatias autem et praeposituras regulares, ad quas quorundamsaecularium clericorum recipi solet damnabilis ambitio, non nisi regulares etprofessi, iuxta dispositionem iuris communis deinceps eligantur, et non aliasper ordinarios benedicantur, in ipsosque dni locorum ordinarii diligenteriuxta veteres constitutiones provinciales intendant, ut scilicet regulariter etsine scandalo vivant, habitumque et tonsuram sui ordinis deferre non erubescant.E t fratres sui ordinis studere volentes in studiis generalibus servent,et in monasteriis certum numerum scholarium et magistros, qui eos ac novitiosfratres eorum ordinis doceant, iuxta dispositionem eorundem statutorumprovincialium, dudum super hoc editorum, teneant et habeant, capellas15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!