11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

i 7 8M A T E R Y JA Ł Y DO H IS T O R Y IQuod si quis perversa cupiditate impulsus cuiusvis potestatis praetextu inmonasteria eorumque bona se intruserit, is ultra poenas sacris canonibussancitas, pro violatore iuris et libertatis ecclesiasticae habeatur totiusquecleri nomine contra eum Sacrae Regiae Mtis praesidium imploretur.1 8 . Dabunt autem operam dni locorum ordinarii secundum formama sacris canonibus et statutis provincialibus praescriptam, ut monasteria, tamvirorum quam monialium, reformentur, ut quemadmodum ab initio, religioni,pietati, vitae sanctitati, doctrinae atque disciplinae sunt dedicata, ita etiamhoc tempore in eis haec eadem vigeant, suscitentur ac retineantur et eorumseminaria in ipsis instituantur scandalaque omnia et abusus, quicunquereperti in eis fuerint, procul inde amoveantur et arceantur.1 9 . Quoniam vero per negligentiam superiorum temporum bona etpossessiones monasteriorum contra omne ius et fas per praelatos eorumsunt dissipata et alienata, sacra sinodus, inhaerendo prioribus constitutionibus,statuit et decernit: quae sunt alienata1), per ipsosmet alienatores sine ulla excusationeintra annum recuperentur, et in pristinum statum restituantur,quod nisi factum fuerit, locorum ordinarii anno elapso contra eos iuxta statutaprovincialia procedant. Ad ea vero, quae per eorum antecessores suntalienata, primo quoque tempore pro viribus recuperanda per ordinarios remediisoportunis compellantur, et quantum in ipsis est, consilio atque patrocinioipsorum adiuventur.2 0 . Decernit et statuit sinodus, inhaerendo decreto sacrosancti conciliiTridentini, ut regulares quibus nulla animarum cura incumbit, ab administrationesacramentorum et praedicatione verbi divini extra sua monasteria praesertimvero ab absolutionibus excommunitatorum, quae plerumque in praeiudiciumparochorum contra sacros canones et statuta provincialia facereconsueverunt, sine facultate ab ordinariis concessa abstineant, alioqui pereosdem ordinarios coerceantur.2 i . Apostatae 2), qui sine licentia superiorum suorum vagari et de unoad aliud monasterium comeare solent, per locorum, in quibus sine litteris superiorumsuorum reperti fuerint, ordinarios in vincula coniiciantur, et admonasteria per eos deserta remittantur. Qui vero tales ad sua monasteria recipereausi fuerint, poena quinquaginta marcarum per suos ordinarios adpraelatorum, quos deseruerint, delationem mulctentur 3).2 2 . Decimae ex bonis spiritualium quorumcunque libere sine ullo impedimentotam ipsorum quam suorum praefectorum per eos, ad quos pertinent,percipiantur, ut ne laici eorum exemplo deinceps scandajisentur. Quod1.) E d . ut ea quae sunt alienata. — 2) Ed. Regulares. — 3) Ed. Qui vero tales ad suamonasteria recipere ausi fuerint, poena suspensionis afficiantur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!