11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

M A T E R Y JA Ł Y D O H IS T O R Y I [400]tiones soli ordinarii per se vel delegatos suos exequantur, quodque archidiaconiad residentiam circa ecclesias suas iuxta bullae dispositionem compellantur,alioquin poena in bulla expressa puniantur.Qui vero archidiaconatus electivos sine electione legitima occuparunt,illos ad sex menses resignare et capitula ecclesiarum illarum alios, eligibilesad ipsos, lapsis sex mensibus eligere teneantur. Qui autem archidiaconatuslegitime assecutos, tamen non promoti in doctores contra bullae tenoremobtinent, hinc ad unius anni cum dimidio decursum se promoveri in doctorescurent sub privatione eorundem archidiaconatuum suorum. Ubi autem ordinariivel capitula in praemissis exequendis remissiores fuerint aut negligentes,Reverendissimus dominus archiepiscopus, velut regni primas, illorum negligentiamsupplere et praemissis opportune providere ac de huiusmodi archi-diaconatibus disponere debebit.36. Ecclesiae Ruthenicae.Ecclesiae Ruthenicae novae in civitate vel diocesi Vilnensi multiplicanturin dies et aedificantur contra sacros canones et vilipendium fidei sacrosanctaeRomanae ecclesiae; petatur S. R. Mtas per nuntios sinodales, utid fieri non patiatur, et loci illius episcopus, quantum in ipso est, prohibeat.37. Universitas studii Cracoviensis.Pro reformanda universitate Cracoviensi, matre nostra, et proventibuslectorum augendis et aliunde vocandis legista et duobus litterarum humanarumprofessoribus Reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis, inhaerendodeliberationi in proxime praeterita sinodo factae, promisit in hac sacra sinodose daturum centum ducatos auri in auro ratione ecclesiae Gneznensis.Ratione vero ecclesiae Cracoviensis similiter centum auri in auro ducatos,Kuiaviensis centum florenos in moneta per mediam sexagenam et Plocensissimiliter etiam centum, Poznaniensis similiter centum per mediam sexagenamex decreto et ordinatione sinodi, Reverendissimo domino Poznaniensi etreliquorum dominorum episcoporum nuntiis consentientibus, dare et solveredebebunt. Ad quod capitula ecclesiarum praedictarum consensus suos praestarepolliciti sunt, attento, quod hoc sanctum propositum in totius regniutilitatem publicam vergere dinoscatur et quod absentes domini episcopi admoneanturvigore praesentis sinodi, ut decretum praesens exequatur et capitulorumconsensus obtineant sub poena centum aureorum Ungaricaliumper sinodum seu alias Reverendissimum dominum archiepiscopum a singulisexigenda ad unius anni decursum.Domini vero abbates in eadem sinodo praesentes propter absentiamaliorum abbatum et religiosorum, et quod ea de re cum fratribus suis tractatuset consilia non habuerunt, distulerunt hoc negotium in aliam deliberationemet responsionem. Debent autem domini archiepiscopus et episcopiprecibus supplicibus diligenter instare apud S. R. Mtem, ut et eius Maiestas

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!