11.07.2015 Views

Untitled

Untitled

Untitled

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

U S T A W O D A W S T W A S Y N O D A L N E G O . 16 3ecclesias residere, vel missam celebrasse aut audisse, aut pro ecclesiis devastatis,vel uno verbo se opposuisse, sive aliquid aliud boni operis fecisse.Sunt et alia patrum istorum flagitia, quae non est necesse recensere,quae et vident homines et a domesticis eorum nota habent. Quis igiturtalia idola in ecclesia Dei adorare, aut his bene velle potest. Cuncti ergoin eos insurrexerunt et clamant, oderunt, periisse expetunt.Non est itaque mirum, quod Deus ulciscens iniurias suas, permisit ineos flagellum suum, haereticos, qui non immerito eosdem episcopos vocanthostes ac inimicos Dei, delereque eos nituntur, et nisi resipuerint, nisi se adDeum converterint, efficient. Iam enim securis ad radicem posita est. Aliudenim iusticia divina facere non potest, quam quod moventur opera nostra.Utinam audire velint Dominum eos ad se vocantem et misereri volentem :Convertimini ad me, in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu, etego convertar ad vos. Sed frustra haec monentur deplorati isti homines, quinosse se nolunt, et putant se recte agere, dum male faciunt. Nolunt intelligere,ut bene faciant, excoecavit enim illos eorum malitia, et obtenebratumest insipiens cor eorum. Nihil ergo aliud, quam ruina eorum et cleri proptereos expectanda est. Verum quia potens est Deus ex lapidibus istis suscitarefilios Abrahae, et propitiatur humiliatis et conversis, monendi nichilominuset rogandi erunt ipsi dni episcopi, ut in praesenti Reipublicae et religionisperturbatione, dum nullus est ordo in regno, obediencia nulla, nullumconsilium, dum omnia assidue in deterius vergunt, nullusque annus est, quinon priore sit deterior, ut ndem dni episcopi vicegerentes Christi, et populisui antistites, atque duces, qui ex hominibus assumpti, ideo pro hominibusconstituti sunt, ut offerant dona et sacrificia, tam pro semetipsis, quam propopulo, quoniam et ipsi circumdati sunt infirmitate, ut ex hoc veterno experrefacti,clament ad Deum, orent gratiam et misericordiam eius implorent,ut pax ecclesiae, pax regno, iustitia omnibus, fides et prisca religio, ut sacerdotibushonor suus reddatur, ut Deus ipse propitius sit nobis, et regnetin nobis. Propitius est, misericors est, miserationes eius multae sunt, audietet exaudiet clamantes ad se, et miserebitur nostri.Iubet Deus annuntiare populo scelera sua, merenturque episcopi, utpercutiantur corda eorum hac orationis acerbitate, quo intelligant, peccatasua non esse occulta, sed ea patere cunctis hominibus, ut, se de his a suiscapitulis non esse praemonitos, praetendere non possint. Verum si nihil proficiposse videbitur, ut praetermittatur vel mitigetur ac leniatur acerbitashaec orationis, ex sententia ceterorum, ne hac offensi negotium retentionisbeneficiorum, quae decretum Tridentinum tollit, inficiant ipsi dni episcopi.Legatorum id prudentiae committitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!